Band 
Volumen primum.
Seite
404
JPEG-Download
 

4o4 NOT. IN CARM. V LIB. III SILV.

nerosum acetum; et Caligula nobilem vappam ; sed haec illi non quiaausterum erat, sed quia tenue, et consequenter cito acescebat et evane-scebat; licet hoc vinum aetatem quoque ferre, et id nuper experimentisinventum scribat Strabo, lib. V, p. 168. Sil. Ital. V, 465 , « felicia Bac-cho jEquana, et Zephyro Surrentum molle salubri; -, Ovid. Metam. XV,710 : « Et Surrentino generosos palmite colles. » Vides Surrentum molleZephyro salubri, et generosos colles : generosum vero et lene conjungitHorat. Epist. I, de vino loquens: «Ad mare quum venio, generosumet lene requiro. » Ex his apparet, verius fore si Statius dixisset, jugaSurrentina cara molli Lyao potius quam non molli. Et, quod praeci-puum est, si legas non molli, necesse est ut vi Lyceo sumas non proDeo Baccho, sed pro vino; et tunc erit, juga Surrentina cara non mollivino; quod absurdum erit; quo enim sensu dici possunt juga esse caravino, et non molli vino? Adhaereo igitur Heinsianac conjecturae, donecmelius aliquid contingat et auctius. Similis est locus Silv. IV, 8 : « nec-non plaga cara madenti Surrentina Deo, sertis altaria cingat ; » madentiDeo, Baccho; ut hic, cara Lyceo, Baccho , non vino.

104 Statinasque renatas. Statina insula in iitore Campano. Renatas;nam uno terrae motu oppidum haustum est, altero Statina emersit. Plin.Hist. Nat. II, 88: «In eadem (Campania) et oppidum haustum pro-fundo , alioque motu terrae Statinas emersisse. » Domit.

FINIS LIBRI TERTII.