Band 
Volumen primum.
Seite
403
JPEG-Download
 

4o3

LIBRI TERTII SILVARUM.

Sponte sua, veterisque t>ei se more tenentem.

Ubi Servius htec interpretatur quasi legisset veterisque arvi pro dei. Au-son. Epiced. vs. 34 , “Atque bonos mores legibus antetuli; » Curtius,IX, t, 24 ; “ Gens, ut barbari, sapientia excellit, bonisque moribus regi-tur. » JEquum est jura, hoc est, idem quod jura; ut apud Plin. Epist.IV, 37 , 4 : « Unus Plinius est mihi priores ; » id est, idem quod priores,seu pro prioribus. Antholog. I1I, T EI2 ip oi «yfipna-ot TPKMT'PIOI ; id est,Mi efiepuflus.

38 . Macaque jugum memorabile remo. Intelligit promontorium Campa-niae, in quo Misenus, magister navis Alneae sepultus est, sepulcroqueejus remus tubaque insculpta. Virg. TEneid. VI, î3a :

At pius £neas ingenti mole sepulcrum

Imponit, susque arma viro, mnumque, tuJbamque,

Monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illoDicitur, aeternumque tenet per stecula nomen.

Nec mirum est Papinium toties Miseni, ut loci amoenissimi mentionemfacere. In eo enim adhuc apparent lavationum solia, balnea, lacus etad cccnas faciendas triclinia ; nam cryptis, viis, tpdisiciisque fornicatisintus plenus est, qusc crebris hinc et inde columnis incumbunt, partimlateritiis, partira ex ipso montis saxo ca-sis. Vide Cyprianum Lichovium,in Deliciis Italia». Quin et Miseni classis collocata ad tutelam inferi ma-ris , ut et altera Ravenna: ad tutelam superi maris.

101 . Lumina noctivagos tollit Pharus (émula lunor. Papinione mensaut manus aberravit, an Suetonio ? qui exerte inter omina Tiberiana:mortis « Et ante paucos, inquit, quam obiret dies, turris Phari terra:motu Capreis concidit. » Si concidit Tiberio imperante, qui sub Domi-tiano dirigere nautas potuit? iterumne exstructa? magis est ut hoc cre-damus. Bernxrt.

103. Caraque non molli juga Surrentina Lyaro. Ileinsius ad Sil.Ital. VIII, 38o, pro molli legit soli. Cara non soli Lyaro, quia illic Mi-nerva et Hercules et Neptunus ( addere etiam ex Strabone potuisset Si-renes) colebantur. Non sine ratione de voce molli dubitat vir acutissi-mus : quippe non mollia vina sunt austera , fortia; atqui Surrentinumerat « tenue et lene, et convalescentibus maxime probatum propter te-nuitatem salubritatemque,» ut ait Plin. Ilist. Nat. XIV, 6 ; unde illeapud Persium, Sat. III, g3 :

.... postquam

Tertia compositas vidit nox currere venas,

Lenia loturo sibi Surrentina rogavit.

Tiberius quidem Cresar, referente Plinio , ibidem , vocare consuevit ge-

26.