Band 
Volumen primum.
Seite
412
JPEG-Download
 

4(2 1». P. STATII SILVARUM

Purpureique Patres ; lucemque a consule ducitOmnis honos. Quid tale, precor, prior annus habebat?Dic age, Roma potens, et mecum, longa Vetustas,Dinumera fastos ; nec parva exempla recense,

Sed quae sola meus dignetur vincere Caesar. 3o

Ter Latio deciesque tulit, labentibus annis,Augustus fasces ; sed coepit sero mereri :

Tu juvenis praegressus avos. En ! quanta recusas,Quanta vetas ! flectere tamen ; precibusque senatusPermittes hanc saepe diem : manet insuper ordo 35Longior, et totidem felix tibi Roma curulesTerque quaterque dabit : mecum altera saecula condes,*

scripserit ecce; Moribus ecce tuis ;et lue voces alias a librariis com-mutatos fuerunt. Sed nec Moribussanior videtur; nullus enim hicMoribus locus, quum per totumcarmen de Consulatu tantum, nonde vita privata, aut Censorio offi-cio Domitiani agat Statius. Dixissepotius debuit Honoribus tuis, si perversum licuisset, quam Moribus.Verum puto, « Fascibus ecce tuisgaudent turmseque , tribusque. »Sensus hoc postulat; et evincuntsequentia, «lucemque a Consuleducit Omnis honos. » Fasces proConsulatu poni omnibus notum, etbis in hoc carmine occurrit. Natuserror ex omissa prima versus litcra,ascibus, oribus. Nec melius expli-cat Gronovius ista lucem tlucit , per,omnes Magistratus vivunt sanctismoribus principis. Non istud voluitStatius, sed hoc : « Omnes magi-stratus et honores illustrantur aConsulatu tuo ; « hoc enim est lu-cem ducere seu accipere ab aliquo ;nempe illustrari ab illo, quemad-modum luna ct stellae minores a

sole. Haec est Statii metaphora, hocartificium in adulando.—Cod. l’ar.et ed. pr. vulgatam tuentur. A.

28. Forte legendum : Roma pa-rens. Vide not.

29. Fastos. Cod. Paris, in textu,fasces ; ad rnarg. fastos. Ed. prine.fasces. A.

3i. Ter Latio deciesque tulit,labentibus annis, Augustus fasces.Haec est omnium editionum lectio:prava, quacumque constructioneponas. Gronovius quaerit, quidniLatios? non aliter scribere potuitStatius. Lucan. VII, 4 2 7i de diePharsalico : « hac luce cruenta Ef-fectum , ut Latios non horreat In-dia fasces. »

33. Tu juvenis prwgressus avos-En ! quanta recusas, Quanta vetas '■flectere tamen, pra!cibusque etc. italegendum et distinguendum; non,et quanta recusas. — Cod. Par. ed.pr. et quanta. A.

35. Pro Permittes, Parin. Pro-mittes. — Cod. Par. a manu primaPermittes; ex emendatione Pro-mittes. Ed. pr. Permittes. A.