Band 
Volumen primum.
Seite
419
JPEG-Download
 

LIBUI QUARTI SILVARUM. 4,9

intolerandum est, » inquit Scipio, apud Livium, XXVII, ig. Nec quis-quam eorum qui imperatoribus maxime adulati sunt, hoe numen iisunquam serio impedit : unde Quintiliam Instit. III, 7 , ubi satis artifi-ciose et adulatorie Domitiani gratiam captat, non regem eum audetvocare, sed principem. Nam quod de Tiberio praedictum fuit, « regna-bit sanguine multo Ad regnum quisquis venit ab exsilio, » non de regnoaut regio nomine proprie dicto intelligendum est, sed de summa pote-state, quocunque nomine distincta : plane ut apud Suetonium, in Vitaejus, c. 14 , « Ac de infante Scribonius mathematicus prseclara spopon-dit ; etiam regnaturum quandoque, sed sine regio insigni ; ignota scili-cet tunc adhuc Cœsarum potestate. » Ita Caesarem et Pompeium regesvocat Val. Place. VI, 40 a , « Romanas vcluti saevissima quum legionesTisiphone regesque movet ; » licet alii de regibus auxiliaribus hoc ca-piant. Et hoc sensu abusivo frequenter occurrit vox regnum , tam ante,quam sub imperatoribus; ut de Syllae imperio Martialis, IX, 44, “ Jus-serat hic Syllam ponere regna trucem;» Sallust. Catilin. «At Lentulumdissimulantem coarguunt praeter literas, sermonibus, quos ille haberesolitus erat ex Libris Sibyllinis, regnum Romae tribus Corneliis por-tendi: Cinnam atque Syllam antea; se tertium esse cui fatum foret ur-bis potiri. » Notum vero est, nec Cumam nec Syllam Reges Roma: fuisse;unde non regnum, sed dominationem potestatem hanc vocat Quintii.V, 10 , de his tribus Corneliis loquens. Ita Caesar, apud Lucanum, I,334, « ex hoc jam te, improbe, regno Ille tuus saltem doceat decedereSylla : » artificiose ambigua voce utitur Caesar ad invidiam Pompeio fa-ciendam. Ausonius, de XII Caesaribus,

Cft’sarco* prorcre®, in quorum regna secundi*

Consulihu*, duduin Itomann potentia vessit,

Accipe J>is seno®.

Hinc Eutropius, lib. I, affirmat «Julium et Octavianum Cacsares subDictaturae nomine et lionore regnasse; » falso, nisi d e potestate summatantum accipias; quum ipse, lib. VI, clare dicat hanc necis Julio cau-sam fuisse, quod regia et pane tyrannica faceret, unde lib. IX, deDiocletiano, distinguit inter « regiam consuetudinem et Romanam liber-tatem : « Diligentissimus tamen et solertissimus princeps; et qui inImperio Romano primus regia consuetudinis formam, magis quam Ro-manae libertatis, invexit ; adorarique se jussit, quum ante eum cunctisalutarentur. » Quam distinctionem servat Plinius, Epist. X, 58, Tra-jano : “ Sed hoc ipso (feres enim me ambitiosum pro tua gloria ) incitorct accendor, ut cupiam peragi a te qua: tantum coeperant reges. » Idem,Panegyrico : «Visuntur eadem e materia Cmsaris statua:, qua brutorum,qua Camillorum nec discrepat causa : illi enim reges hostemque victo-rem incenibus depulerunt : hic regnum ipsum, qua que alia captivitasgignit, arcet ac submovet, sedemque obtinet principis, ne. sit dominolocus. « Vides quam cautus sit Plinius in amoliendo invidioso nomineregis a Trajano suo, ct assignando principis; ,p,o titulo gaudebant im

a 7 .