420 NOT-íE IN CARMEN PRIMUM
pcratores usque ab Augusto , « qui cuncta discordiis civilibus fessa no-mine principis sub imperium accepit,» ut de eo Tacitus, initio An-nal. I. Marullus quidem Epidius et Flavus Caesetius tribuni plebis in eoarguebant regni voluntatem, ut narrat Veli. Patercul. II, 68; sed im-merito, ut videtur; et hac tantilm causa ut invidiam illi conflarent. Necquidquam, quod ad nomen regium attinet, in hac parte innovatum,ante insanum Caligula) conatum , de quo Suetonius , cap. 22 : « Quumaudiret forte reges, qui officii causa in urbem advenerant, concertan-tes apud se super cœnam de nobilitate generis, exclamavit, Escitera, Elc !lo.<n\iM - nec multum abfuit, quin statim diadema sumeret,speciemque principatus in regni formam converteret. Verum admonituset principum et regum se excessisse fastigium, divinam ex eo majesta-tem asserere sibi ccepit. » Nec ab insequentibus imperatoribus quid-quam mutatum fuit usque ad Domitianum; nec ab ipso Domitiano; quilicet Dominus et Deus noster appellari voluerit, nusquam tamen legi-mus eum regis nomen affectasse : nec in tota antiquitate testimoniumaliud hujusce appellationis Domitiane»: inveniri posse puto, praitcrhunc Statii locum ; hunc quoque corruptum : scripsit enim Statius,
« longamque tibi, dux magne, juventam Annuit. » Familiaris htec etfrequens Romanis imperatoribus appellatio. Horatius, ad Augustum:“Lucem redde tuse, dux bone, patria:;» luculenter Noster, Lacrim.Etrusc. v. 5o: «propriis sub regibus omnis Terra; premit regum felixdiademata Roma; Hanc ducibus frenare datum. » Vides quam clare di-stinguat inter reges aliarum gentium, et duces Romae. Phaedrus, Fab.II, 5, de Tiberio, « Tunc sic jocata est tanti majestas ducis. » Magnusvero dux Domitianus in his Silvis non semel vocatur. Ilerc. Surrent.v. 62 ; Capill. Earin. v. 5? sq. ; Protrept. Crispini, v. ia5. Ita Juvenal.IV, i45, de Domitiano, ironice illudens huic titulo, «quos Albanamdux magnus in arcem Traxerat attonitos et festinare coactos ;,, summusdux, idem. Martialis, Epigr. I, 72: «Plurima qua summi fulget imagoducis; » et VI, 91. «Sancta ducis summi prohibet censura vetatqueMoechari. » Ita sanctus dux, de eodem, IV, 3; Ausonius dux, VIII, 21,et alibi. Non igitur rex magnus Domitianus, sed dux magnus: quorumnominum differentiam scire potes ex Justino, II, i5 : « Ducem suo suo-rumque exercitui deligunt Pausanian,; qui pro ducatu regnum Graicia:affectans, proditionis praemium cum Xerxe nuptias filia: ejus pacisci-tur. » Corn. Nepos: « Hi fere fuerunt Gracia; gentis duces, qui memo-ria digni videantur, prater reges. » Clare et apposite Tacit. Annal. XII,23, de augendo pomoerio urbis loquens: «Nec tamen duces Romani,quanquam magnis nationibus subactis, usurpaverant, nisi L. Sulla, etDivus Augustus: regum in eo ambitio vel gloria varie vulgata.» 8-epevero voces rex et dux a librariis invicem commutata: fuerunt; ita Ovid.Fastor. IV, 884, P ro dux Thuscus, Moreti codex habuit rex. Contra,Ilorat. Carm. IV, 5, v. 3^, pro-« Longas o utinam, dux bone, feriasPrxstes Hesperia:, » nonnulli codices optima: nota: habent rex bone;