xwvVwvwvww\vw
NOTiE
IN CARMEN TERTIUM LIBRI QUARTI
SILVARUM.
Via Domitiana. Appia Via ex Urbe Brundusium usque strata erat;juxta Theraeinam vero ad latus fossae erant palustribus aquis repleta;:per quas qui primis tenebris navem conscenderat reliquum Appia; spa-tium ea nocte conficiebat. Temporis vetustate fossis fere repletis, na-vigatio incommodissima erat, nec minor difficultas, si curru per Appiamviatores uterentur ; donec Domitianus arenis congestis fossas replevit,et silice viam sternere aggressus est. Bernard.
ii. Qui casia; Cereri diu negata, etc. Respicit ad edictum Domitianide exscindendis vineis. Sueton. Domitian. cap. 7 : “ Ad summam quon-dam ubertatem vini, frumenti vero inopiam, existimans nimio vinea-rum studio negligi arva, edixit ne quis in Italia novellaret; atque inprovinciis vineta succiderentur, relicta, ubi plurimum, dimidia parte. »
Bernart.
16. Qui reddit Capitolio Tonantem. Idem fere est ac Capitolium To-nanti; nec opus est mutatione : qui enim reddit Capitolium Jovi, ili»reddit Jovem Capitolio: ut apud Aurei. Victorem, in Camillo: « sic etoppidum civibus, et cives oppido reddidit ; » ita versu prox. seq. « Pa-cem propria domo reponit. » Usitatior forte altera loquendi forma :Tacitus, Ilist. III, 84, “Urbem Senatui ac Populo Romano, templaDiis reddita ; » licet alterius non desint exempla : Annal. I, « multas il-lic utrinque lacrimas et signa caritatis, spemque ex eo, fore, ut juve-nis penatibus avi redderetur;» de Agrippa, Augusti nepote. Noster,Thebaid. XI, 280, » Redde arvis domibusque viros. » Et sane majus estreddere Jovem Capitolio, quam Capitolium Jovi , si propius inspicias:in priore enim casu, Jupiter est, Deorum Pater, de quo deliberatur seustatuitur : in altero, templum tantum praedicatur : tanto igitur istudmajus hoc, quanto Jupiter major est templo. Sequitur, « Et Pacem pro-pria domo reponit. » Vespasianus exstruxit Templum Pacis , testibusSueton. Vespas, c. 9; Plin. Ilist. Nat. XXXIV, 8; et aliis. Quœritur ita-