Band 
Volumen primum.
JPEG-Download
 

CARMEN IV.

\

AD VICTORIUM MARCELLUM

EPISTOLA.*

Aojrre per Euboicos non segnis, epistola, campos ;Hac ingressa vias, qua nobilis Appia crescitIn latus, et molles solidus premit agger arenas.

Atque ubi Romuleas velox penetraveris arces,Continuo dextras flavi pete Tybridis oras, 5

Lydia qua penitus stagnum navale coercetRipa, suburbanisque vadum praetexitur hortis.

Illic egregium formaque animisque videbisMarcellum, et celso praesignem vertice nosces :

Cui primum solito vulgi de more salutem, io

Mox inclusa modis haec reddere verba memento :

« Jam terras volucremque polum fuga veris aquosiLaxat, et Icariis caelum latratibus urit;

VARIAS lectiones.

* Ad Marcellum. Ita editiones.Gronov. in codd. Rhod. et Salisb.invenit ad Victorium Marcellum;quod et ego in Parmensi. Rhod.addit vocem Epistola .- sine dubiorecte ; ita enim voluit Noster ; etita dixit Epist. ipsa, » Cujus bene-ficio tu quoque maturius Episto-lam eam accipies, quam tibi in hoclibro a Neapoli scribo. » Edidi igi-tur ad Victorium Marcellum Epi-stola. Hic est ille Victorius Marcel-lus, cui Institutiones suas inscripsit

Quintilian. ut bene observat Gro-novius. — Cod. Paris, ed. pr. AdMarcellum. A.

3. Agger. Cod. Paris, ed. prine.ager; sed male. A.

io. Cui primum solito. Pro cui,Parm. Quot, antiquo more; Catul-lus, I, i; « Quoi dono lepidumnovum libellum?. Primam, scii.salutem , eadem et Rom. et Venet.non primum; sed verius hoc, pro-pter sequens mox. — Cod. Paris,ed. pr. Cui primam. A. 1