Band 
Volumen primum.
Seite
453
JPEG-Download
 

LIBRI QUARTI SILVARUM. 453

apostrophas frequentissimas esse, ubi de fluviis sermo est; et oh hanc,opinor, rationem, quia pro numinibus sive personis ii sumendi sunt;unde ha: «rpomyopitti illis aptissima: sunt. Lucan. IV, 20 :

.... caniposque coerces,

Cinga rapax, vetitus fluctus et litora cursuOccani pepulisse tuo : nam gurgite mixtoQui prmstat terris aufert tibi nomen Iberus ;ita legendum; vulgo coercet et suo; Virg. iEn. VII, 684: “ quos divusAnagnia pascis, Quos, Amasene pater; » Ovid. Pontic. IV, 10 , v. 5t,

Et tu, feminea:, Thermodon , cognite turmte ,

Et quondam Graiis, Phasi, petita viris.

Plurimus in hujusmodi appellationibus Ovidius ; sed et omnes pariterpoeta:. Utuntur hac figura etiam oratores; vide Quintilian. Declamat.II, 17 .

l5o. Quos fertur placidos obisse Nestor. Plane legendum, Quot fertur;quos est quales, ut sxpe; quum igitur jam dixerit geres annos qualesNestor gessisse dicitur, non opus est ut addatur, immo absurde addere-tur placidos; hoc enim pacto qualitas annorum his exprimeretur; quamsatis denotat vox placidos. Sic et versu proxime sequenti, Quot Tithoniacomputat senectus, non Quos. Pariter commutabantur ha: voces apudOvid. Amor. I, 1 3, v. 43, « Adspice quot somnos juveni donarit amicoLuna; » ita ex libris Ileinsius pro quos; et apud Propertium, I, a, quotcolores idem restituit pro quos. Conjunguntur vero quot et quanta, utValer. Elaee. II, 563': « Quot milii post lacrimas, post quanta piaculapatrum Serus ades ! » et alibi passim.

i55. Ibis qua vagus Hercules. Herculem in India fuisse scribit Plin.quum de Macedonia ita ait. « Ilaec est India: victrix, per vestigia Liberipatris atque Herculis evagata:. » Nisi malis Columnas Herculis intelli-jere; quod non placet. Domit.

i63. Annosa magis Appia senescat. Hinc explicandus Propertii locus,lib. II, a3, v. 43 ;

Gurve te in Herculeum deportant esseda Tiliur?

Appia cur toties te via ducit anum ?

ubi intoleranda esset rusticitas Propertii, si amicam suam Cynthiamanum vocaret. Et hoc adeo offendebat politissimum Hroulthusium, utlocum .mendosum esse non sine ratione crederet. I 11 libris omnibus in-venitur vel anum vel anus; nimirum hic est quod quxrimus, «Appiacur toties te via ducit anus?» Appia via anus Propertii, est Appia an-nosa Statii; anus pro annosa, ut fama anus apud Catullum; testa anusapud Martialem. Sic antiqua Latina via, carm. proxime sequenti, V. 60 ,ubi vulgo legitur obliqua.