474
NOTiE IN CARMEN QUINTUM
Sed terra primis post patriam miliiDilecta curis ; huic mea carminallegina holiorum viragoCacsareo peraravit auro.
Loquitur de Alba, in qua ter coronatus fuerat, victor in certaminequod in honorem Palladis Domitianus illic instituerat. Turbat autemvox peraravit , quae nihil aliud esse potest quam scripsit; quo sensu eautuntur Ovidius non semel, et Sidon. Apollinar. Carm. V, atj3, et Vlf,a34- Jam vero, quomodo haec carmina scripta essent Ccesareo auro, autquo sensu Pallas scribere haec carmina Caesareo auro dicatur, nunquamconcipi potuit, lîernartius quidem et Morellus desperant; Barthius vero,Adversar. XXVII, 7 , autumat legendum esse, hinc mea carmina , i. e.ab hac terra; et, Ccesarece penetravit auri; ex eo quod in libro suo in-venerat panetrabit auro. Sed, ut bene notat Gronovius, Diatr. c. 4 2 ,antequam juvare locum aggrederetur Barthius, sententiam sibi finxit amente poetae alienissimam, et ad eam postea verba contorsit. Videamusquid ipse adferat Gronovius : >> Sarta tecta, inquit, habenda est vulga-ris lectio ; hoc dixit Statius : Huic Albae Pallas carmina mea auro, co-rona oleagina aurea scripsit, pinxit, exornavit. In verbo peraravit me-talepsis difficilior est: scribere solemne est poni pro pingere ; quia ergoperarare saepe usurpatur pro scribere in significatione simplici, usus li-bertate sua Statius posuit perarare pro scribere , quod est pingere : pin-gere autem ornare est. Ergo, huic Albae carmina mea Pallas Ccesareoauro scripsit seu peraravit, est, in hac, quinquatribus me propter vi-ctoriam in certamine poetarum Catsar aurea corona induit. » Dolet sanehanc argumentationem a tanto viro profectam : peraravit est scripsit;scripsit est pinxit; pinxit est ornavit .- ergo, peraravit est ornavit. Si mihihanc licentiam parumper concedas, totam rem Latinam turbabo, etprobabo pingere esse foedare (ex Petronio : « ancilla totam faciem ejusfuligine longa perfricuit, et non sentientis labra humerosque... pinxit» ),et ideo Statium dixisse, In hac Alba Minerva mea carmina dedecora-vit, dehonestavit Ccesareo auro; quod proposito ejus ex diametro oppo-situm est. Non dico hanc meam interpretationem verbi pingere veramesse; sed seque vera est ac Gronovii interpretatio et argumentatio. Sedmanedum, lector, et majora miracula tecum habe: ea sunt viri docti,qui, Annal. Statian. c. 49 , baec notat: «Pro voce peraravit, reponuntMSS. perornavit, nullo sensu. Crediderim ego Statium scripsisse perar-rhavit : quod auro Caesareo quasi arrha quadam nuptiali vel lege pigno-ratitia, loco illi devinctus fuerit; admodum eleganter: carmina sua,quum primo poeticam profiteretur, pro sponsa habet, cujus illa arrhafuerit; vel carminum nomine ipsam potius carminum conditricem poe-ticam. » Haec sane sunt mirabilia. Lege cetera, his similia; in quibuscontra leges metri, sensus, et Latinitatis, simul peccatur. Quid igiturfaciendum? breviter dicam. Primo legendum, hic mea carmina, id est,in hac tetra, ut saepe; Lacrim. Etrusc. ad fiu., hic sacra litabit Mani-