Band 
Volumen primum.
Seite
475
JPEG-Download
 

LIBRI QUARTI SILVARUM. 4 7 5

bus; id est, hac terra; Propempt. Met. Cei. vs. u 3 , « puer hic sudavitin armis, » et ita passim ; ut mirer hoc tam parvum et obvium virosperspicaces fugisse; praesertim, quum in altero hinc vel huic nullus es-set idoneus sensus. Deinde, pro peraravit , sensus necessario postulataliquid quod idem sit quod honoravit, ornavit; ut bene vidit Grono-vius, sed ex voce peraravit frustra efficere voluit. Liter* autem d et pinfinitis numero locis commutantur, seu invertuntur; ita poma pro donas*pe apud Ovidium ; pecus et decus; donat pro ponit apud Horat. Epist.I, 18 ; pinguius pro dignius Nostro, Capill. Ear. V. 5 a ; duello defunctumOvid. Amor. II, 9, v. 3 3 , ubi nunc vulgo legitur puellas :

Me quoque qui toties merui sub Amore , duelloDefunctum placide vivere tempus erat ;

ita scribendum, non, sub amore puellte; et innumera ejusmodi qu*ubique occurrunt. Ita et hic factum pro decoravit, pecoravit; inde, pe-raravit, peramavit, qu* proxima erant, et sensum habere videbantur :mox peramnavit, peramanit, panetrabit, et cetera monstra, qu* abundepullulant, ubi a recto semel deerratum est. Ne dubites igitur quin Sta-tius scripserit,

Hic mea carminaRegina bellorum viragoCxsareo decoravit auro,

qua voce nihil aptius esse potuit. Ovid. Amor. III, 1, 63 ; Ausonius,Mosella, v. 451; Sil. Ilal. XVII, 645 , Priscian. Perieg. 934; et V. Iv 34 ,

Psittacus hic viridis decoratus torque rubentiNascitur, humana; simulat qui murmura linguae :ita legendum ; non verbera linguas, qu* aliud denotant. Plautus, Tri-nummo, I, 2, «Larem corona nostrum decorari volo; » Plinius, Hist.Nat. XXXIII, 1, «Necnon et servitia jam ferrum auro cingunt : aliaper sese mero auro decorant;» etXXXVII, 8, de Callaidibus, gemm*specie, «inclus* decorantur auro, aurumque null* magis decent.»Pluribus possem; sed h*c satis sint in re, ut mihi videtur, certissima.

27. Ut Castor ad cunctos tremebat Bebrycias strepitus arenas. Bebryxfiliam Pyrenem habuit ; a qua, compressa ab Hercule, Pyren*os montesputat dictos Silius, qui dividunt Galliam ab Hispania. Diodorus filiamregis in montibus Pyren*is ab Hercule compressam tradit; sed nec Be-brycem nominavit, nec Pyrenem. Bebryces item populi in Bithynia, quiveluti Leleges perierunt, ut tradit Eratostbenes. Apud hos erat Nico-polis, aula Amyci regis, qui c*stibus pugnavit cum Polluce et victusest; ut canitur apud Apollonium et Valer, Flacc. Domit. — Castor ad-stabat pugn* metuens et fratii carissimo invigilans. En.

29. Tene in remotis Syrtibus avia Leptis creavit? Leptis, colonia Ty-riorum ut Carthago; ut Utica in Libya est. (Vide Sil. Italie. III, aS6,ibique not.; Ed. nostr. vol. I, p. 178. En.) Eadem Neapolis dicebatur, si