476 NOTjE IN CARMEN QUINTUM
Straboni credimus : Plinius certo distinguit Leptim a Neapoli, quumtamen utramque fateatur esse inter Syrtes. Patria hœc fuit Septimii.Domit.
35. Relictis Uberibus. Lacte depulsum vocat Horatius, Carm. IV, 4 ;et Suetonius, Tiber. c. 43 ; et Prudentius, Peri Steph. martyrio Romani,v. 664 ; lacte relicto Sidon. Apollinar. Carm. II, 3g ; matre relicta Cal-purnius, Eclog. VI, 5i. De fonte Jutumœ vide Servium ad Virgil. JEn.XII, i3g. Sequitur, v. 3 7 , hœc mira virtus; hoc connectendum antece-dentibus: «Quis neget Septimium esse vere Romanum? talis est miraejus virtus. » Ita, Protrept. Crisp. v. i5y, «quippe hœc concordia vobis,Hic amor est; » id est, talis. Aliter legere posses, « Nec mira virtus :protenus Ausonum Portus, etc. » Nec est, quod miremur hanc in te vir-tutem : quippe protenus, statim ab infantia Italiam intrasti, et Thuscisgurgitibus puer innatasti. Sed nihil variant editiones ; et tamen omninoverum puto Nec. (Quod Markland. conjecerat, postea in Vcn. invenit,Nec mira virtus. Ed.) Pastum, ut de Massico Silius, IV, 347 > “ Vitiferisacro generatus vertice montis, Et Liris nutritus aquis. »
38. Vadosae nescius Africis. Quid est vadosa Africa ? vadosas quidemSyrtes et mare vadosum apud Lucanum, Senecam et Tacitum invenio ;sed quid sit regio vadosa nunquam concipiam. Morellus hœc notat :« vadosa Africa, quia, ut Sallustius in Jugurth. de Syrtibus notat, ubimare magnum esse et saevire ventus coepit, limum arenamque et saxa in-gentia fluctus trahunt. » Atqui, o bone, hic limus et saxa faciunt fortemare Africum vadosum, sed non faciunt ipsam Africam vadosam; nisiAfricum mare et Africa terra idem sint. Sed et si ita recte dici potuerit(quod certus sum non posse), quid hoc ad virtutem Septimii, quodnescius erat Africas vadosis? quid vadis cum virtute? aeque bene dixissepotuit, nescius Africae quis est tertia pars mundi, vel quce serpentibusabundat, vel quid aliud quod aeque nihil est ad rem. Lege, « protenusAusonum Portus, dolosae nescius Africae Intras. » Jam intelligis quaretam magna virtus in Septimio fuerit, utpote qui Romam in pueritiaprofectus esset, antequam artes et astutias et dolosos Africae mores im-bibisset. Nota omnibus fides Punica. Sil. Italie. I, 219 , de Africa:Altrix bellorum bellatorumque virorumTellus, nec fidens nudo sine fraudibus ensi ;
idem, III, a3i :
Princeps signa tulit Tyria Carthagine pubes,
Membra levis, celsique decus fraudata superbumCorporis ; at docilis fallendi, et nectere tectosNunquam tarda dolos ;
Lucanus, IV, y35 : «multum frustraque rogatus Ut Libycas metuatfraudes, infectaque semper Punica bella dolis. » Exempla ubique. Ap-positissime ad sensum hujus loci Ansonitis in Tctrast. de altero Acuero,Pertinace,