Band 
Volumen primum.
Seite
494
JPEG-Download
 

494

NOTiE IN CARMEN SEXTUM

Regnator lautis numen venerabile mensis,

Et comitem occasu secum portabat et ortu :

sed Icetis retineri potest ex loco Sil. Italie. X, 3y5 : » Huic ductor lxtasTarpeio vertice mensas Spondenti, etc. » Ltette menste sunt qua; cele-brantur post victoriam; vide quae notavi ad Surrent. Poil. V. 6 ; quibusaddere possem innumera exempla vocis latus hoc sensu. Alteri partiHeinsianae emendationis assent ior; ut ortu et occasu sit per ortum etoccasum; de quo dixi ad Viam Domit. v. ao.

65. Huic acies victor semper narrabat opimas. Finge Alexandrum Ma-gnum statuae hujus auriculis insusurrantem, » Ego detraxi Indos, egohasta refregi Babylona, etc. » Quam ridicula haec repraesentatio Alexan-dri, surdo fabulam narrantis! Lege: «Huic acies semper victor refere-bat opimas;» semper victor, ita enim exhibet Parmensis; sensus est:« Ab hoc petebat animos in bella ; et victor, huic referebat victorias, »huic imputabat quod vicerat. Mamertinus, Paneg. Maxim, c. g, « adeonumini illius simpliciter amanterque quidquid pro hisce terris fecerasretulisti; » ita bene emendavit Puteanus, pro his ceteris. Eumen. Orat,pro Restaur. Schol. e. 4, " Divinae Imperatorum Caesarumque nostrorumprovidentiae, singularique in nos benevolentiae, hujus quoque operisinstauratio referenda est; » ita legendum; vulgo, instauratione paren-dum est , sine sensu. Exciderat, opinor, huic Statii loco prima syllabare : deinde pro ferebat, quod metrum non pateretur, perilior aliquisintrusit narrabat, quod proximum erat. Bene vero opimas acies; utopima pax, Sil. Ital. XVI, 683; opima ccedes, IX, 43o; triumphus opi-mus, Horat. Carm. IV, 4; et segetes opimas, I, 3i; ubi minus concinnevulgo legitur opimee, et ad <r« Sardinia refertur; victima opima, Se-neca, de Benef. I, 6; ubi male legitur optima; spolia opima , Virgilioet aliis. Si tamen codex aliquis addiceret, libenter hunc versum ita le-gerem: «Huic epulas semper victor sacrabat opimas;» ut infra, v. 8o,« et quum epulas, et quum Lensea dicaret Dona. » Sic sacrare laribusdiem, Valer. Flacc. III, iy5; sacrare honorem, Virgil. XII, t4o, etPrudentius, Psychom. v. 8gl. Sed quum hœc conjectura a vulgatis ni-mis longe abeat, retineo in contextu acies narrabat; ita tamen ut maximeplaceat referebat.

69. Magnoque ex agmine laudum. Praecessit, v. 63, «magnas verteraturbes; » v 67, « magna Babylona refregerat basta; » v. 71, « magnosfatis rumpentibus actus. » Hsec omnia tam brevi intervallo locata nau-seam movent. Optime conveniret tantoque ex agmine, utThob. XI, 7a° :

... hic quondam solio sublimis et armisSeptus opem miseris et jura, potentibus aequus♦ Snpplicibusque, dabat ; cui nunc ex agmine tanto

Una comes :

ita legendum; vulgo, petentibus aquus. Optime, inquam, conveniret