Band 
Volumen primum.
Seite
495
JPEG-Download
 

LIBRI QUARTI SILVARUM. 4 9 5

tanto, nisi quod vox tantum sequitur versu proximo. Dispiciant acuti,quid reponendum sit pro magno; ibi enim latet depravatio. Toto nimislonge recedit a vulgata ; propius est et meo judicio verius, « longoque exagmine laudum. » Tacit. Annal. II, « fessas Galbas ministrandis equis:longum impedimentum agmen, opportunum ad insidias, defensantibusiniquum.» Occupationum agmen apud l’linium , Epist. II, 8. Ovidius,Met. VII, 624:

Hic nos frugilegas adspeximus, agmine longo,

Grande onus exiguo formicas ore gerentes.

Commutantur hte voces apud eumdem, Met. XIV, 808, ubi pro funda-mine magno, duo libri habent longo.

70. Excusasse triumphos, id est, deprecari, veniam petere ob victo-riam Thebanam; quia Hercules Thebanus fuit. Hanc phrasin unice illu-strat Ovid. Ileroid. II, 77, ubi Phyllis Demophoonti dicit, «Quod so-lum excusat, solum miraris in illo; » quod solum pater tuus Theseusculpabile ducit, et ob quod veniam petit (sc. perfidiam), tu miraris etimitaris. — Fertur Thebanos tantum excusasse triumphos. AlexanderMagnus veniam ab Hercule petiit, ob captas et eversas Thebas itfltwri-\mc, quibus oriundus erat heros, earumque prasidium et decus. Morei.l.

78. Mox Nasamoniaco, etc. Signum istud Herculis post Alexandrumtandem ad Annihalem venisse etiam Martialis tradit, dum de hac ea-dem statua scribit, IX, xuv : « Hunc puer ad Libycas juraverat Anni-bal aras. » Nasamones Libyœ populi. Bernabt.

HI. Sed casta ignarar/ue culpae Mens domini, cui, etc. Putavi ali-quando Statium scripsisse Mens Nonii cui, etc. quia, in recensendishujus statua: possessoribus, vel certa descriptione vel propriis eorumnominibus utitur. Primum, inquit, Pellaeus regnator hanc habuit; de-inde rex Nasamoniacus, Annibal; post ejus letum, ornabat Sylla; convi-via ; nunc eam habet Dominus, cui fides prisca, etc. Nimis vaga essethaec descriptio, nisi ex supradictis sciremus quemnam intelligit perhunc Dominum, quem nunquam Nonium , sed Vindicem appellat, utv. 4, et *3; et ita Martial. IX, xuv, >4, et xlv, 1. Utcumque sit hoc,mens Domini, est, dominus. Thebaid. I, 85:

»... da , Tartarei regina barathri,

<^uod cupiam vidisse nefas ; nec tarda sequeturMens juvenum ; modo digna veni, mea pignora nosces :

mens juvenum, id est, juvenes. Horatius, Carm. III, 5; » Hoc caveratmens provida Heguli; » id est, Regulus. Glaudian. Laud. Serenae, v. 19,» Anne aliud toto molitur carminis actu Mmonii mens alta senis? » idest, Mceonius senex, Homerus. Ausonios, Epigr. 129, «Medeam velletquum pingere Timomachi mens; » id est, Timomac/ms ;Virgil. fEneid.VIII, vers. 205 :