■V»*W1l,WVWXWVVV\
NOTjE
IN CARMEN SEPTIMUM LIBRI QUARTI
SILVARUM.
* Ltvuctm, etc. Maximum Junium absentem in Dalmatia revocat inurbem, eique congratulatur ob lilium nuper susceptum. Quasi autemdiscedens ab Acltilleide quam inchoaverat, musam rogat, ut numerosIteruicos contrahat in minores gyros > et lyricos. Domit.
3. Atque ingens opus in minores contrahe gyros. Non male hic legasingens epos, ut Epithal. Stell. v. a5t , nobile epos, ubi vide quae notavi.Non tamen omnino necessarium est epos huic loco, quia praecessit he-roos labores ; adeo ut quivis intelligat quid velit per ingens opus : aliteristo loco Epithal. Slell. ubi sensus et oppositio postulant nobile epos,quia nobile opus non necessario denotat poema epicum, quum de aliisquoque rebus dicatur, ut ibi dixi ; unde patet legendam apud Ovid.Kcmed. Amor. v. 3g6, «Quantum Virgilio nobile debet epos,» nonopus; et Ciofanus in vet. lib. invenit opos : et facile sane fuit librariisindoctis, qui non intelligebant vocem epos, mutare illam in opus■ Ilein-sius tamen et Burmannus nihil mutandum censent isto Ovidii loco,quia opus saepe dicitur de poemate epico. Sed hoc argumentum nihilprobat, quia opus etiam de elegis et scriptis levioribus usurpatur pas-sim apud Ovidium; ut Heroid. XV, 3, de carmine Sappho,
An, nisi legisses auctoris nomina Sappliûs ,
Hoc breve nescires unde venisset opus ?
Fastor. II, 3,
Nunc primum velis, Elegi, majoribus itis :
Exiguum ( memini ) nuper eratis opus ;
Trist. II, 436, « Et leve cornilici, parque Catonis opus. » Nihil igitur exhac voce, ut mihi videtur, concludi potest; et probandum erat nobileopus absolute et per se positum, denotare poema epicum. Non dubitoquin et elegi recte dici possint nobile opus, si suo genere prmstantessint : et ita urbem Cyzicon vocat Ovidius, Trist. I, IO, « Cyzicon, lla>-monite nobile gentis opus;» et valvas Propertius, II, a3, «Et valva;,I.ibyci nobile dentis opus. » Si Statius, eo Epithalamii loco, uti voluis-