NOT. IN CARM. VII LIB. IV SILV. 5o3
set voce opus, dixisset, opinor, forte opus; hoc enim proprium estepicae poesi, ut grande opus tragoediae. Nobile opus nimis ambiguumvidetur.
5 . Tuque , regnator lyricce cohortis. Pindarus, Scopelimi filius, The-banus; cujus laribus et familiae'parci jussit Alexander; morte quoquenobilis : nam in gremio pueri dilecti in gymnasio mortuus inventus est :novem lyricorum, ut ait Fabius, facile princeps : novem autem lyricihi sunt, Aloeus, Sappho, Stesichorus, Anacreon, Bycus, Bacchylides,Alcman, Simonides, et nonus Pindarus. Domit.
i 5 . Pallidus fossor redit , enltoque Concolor auro. Hunc locum ex-pressit Sil. Italicus, I, a 3 i,
.... Astur avarus
Visceribus laceras telluris mergitur imis,
Et redit infelix effosso concolor auro.
Notaverat hoc Nic. Heinsius ad Claudian. p. 9, et Dan. Heinsius adSilium. Notabilis vero et Statio inusitata sanitas in hoc carmine a vers.11, ad vers. 5 i, de qua monui ad Lacrim. Ëtrusc. v. i 45 .
19. Liticenve notus Hectoris armis. Misenum promontorium Cumisvicinum denotat, quod a Miseno » aeternum tenet per saecula nomen ; nVirgil. jEneid. VI, 235 . Mobell. — Propertius, III, 18, 3 , vocat hunctubicinem , sed Nostro magis placuit liticen , a lituo , quo circum Ile-ctora insignis pugnas obibat, ut ait Virgilius, ASneid. VI, 197 : quemvide pag. iao, tom. III editionis nostrae, ubi notas et Excursus IV etVII, ibid. pag. 222 et 226. Eo.
39. Et ipsum Computat ignem. Avide invehitur in captatores orbo-rum, quorum multitudine temporibus suis offendebatur. Computat etiamimpensam pyra:, tanquam id ipse solvat. Lege autem duodecim tabula-rum, ligna ad rogum indolata esse oportebat; quod a Solonis legibusmanavit, ad coercendam funerum impensam. Domit.