Band 
Volumen primum.
JPEG-Download
 

CARMEN IX.

RISUS SATURNALI T IUS

AI) PLOTIUM GBYPHHM.*

Est sane jocus iste, quod libellumMisisti mihi, Gryphe, pro libello.

Urbanum tamen hoc potest videri,

Si post hoc aliquid mihi remittas ;

Nam si ludere, Gryphe, perseveras, 5

Non ludis : licet, ecce, computemus :

Noster purpureus novusque charta,

Et binis decoratus umbilicis,

Praeter me, mihi constitit decussis.

VARI* TECTIONES.

* Risus Satumalitius ad Plotium.Ita concipitur épigraphe hujus car-minis in editionibus; sed sempersuspicatus sum deesse cognomenhujus Plolii ; et confirmavit Parm. ;illa enim habet Plotia Grippo ; hoctantum : ceteram vero partem titulirecte habere non dubito, propterista Prafat. « Plotio Gripho majo-ris gradus juvent dignius opuscu-lum reddam ; sed intérim Hende-casyllabos, quos Saturnalibus unarisimus, huic volumini inserui. »Nie. Heinsius ad Ovid. Trist. I, i,v. 5, et ad Prudentium, Cathem.

V, ii, et alibi, citat Statium LusuSaturnalitio; nescio Culpa memo-rite, an similitudine vocum et sen-sus. — Cod. Par. Risus Satumali-tius ad Plotium. Edit. pr. PlotiaGrippo. A.

a. Gryphe. Cod. Paris, edit. pr.Grippe; et ita passim. A.

p. Mihi constitit decussi. Sic lege-bant; at Gronov.dePecun.Vet. 1,8,probat legendum esse decussis; vixopus erat; nam et ita habent ple-raque editiones ante Gevartian. etsuam.—Cod. Paris, edit, prine, de-cussis. A.

33 .