526 NOTiE IN EPISTOLAM P. P. STATII
6 . Sed tamen tum quasi officiosus assilui. Ita plures. 1’arni. nec tamenquasi officiosus; Rom. nec tantum quasi officiosus; et lioc verum est:et ita habet MS. Florent, et edit. Venet. et Lindenbrog. testante Gro-novio, Diatr. c. 47 : nec audiendus Bernartius, qui audet praestare,veram esse scriptam lectionem, nec tantum otiosus; non dicit in quolibro ita scriptum sit ; nec si dixisset, quidquam dixisset. Officiosi di-cebantur magnatum et divitum assecla: vel clientes, qui per plateaseos comitabantur honoris causa, domum deducebant, egressum matu-tinum opperiebantur, et cetera praestabant officia ad speciem et cultumpertinentia. Hinc intelligitur istud Ovidii, Heroid. XVIII, 5 9 ,
Luna fere tremulum lumen prxbehat eunti,
Ut comes in nostras officiosa vias ;
idem, Nuce, v. iat,
Omnia quum faciam, quum praestem sedula cunctisOfficium, saxis officiosa petor ;
Horat. Epist. 1,7, >< Officiosaque sedulitas, et opella forensis Adducitfebres ; » et Serm. II, 5, « leniter in spem Adrepe officiosus ; » de he-redipeta loquitur. Et ita Martialis, et omnes. Dicit igitur Statius, se hocepicedion composuisse non iis tantum causis, quibus alius quivis evulgo, et qui merus est officiosus , fecisset ; sed et alias privatas ha-buisse; nempe quia Priscilla conjugem suam Claudiam amavit. Assiluihuic operi ut apud Ciceronem, de Orator. II, 53 : cum quarto casu Sil.Italicus, X, 3, « Assilit in ferrum, et per vulnera colligit hostem; »de fera loquitur : sed quid est colligere hostem per vulnera ? Lege, « etper vulnera corripit hostem ; » ut Statius, Thebaid. VII, 585, de tigri-hus rabidis, «Transiliunt campos, aurigamque impete vasto Corri-piunt. »
ia. Mallem tamen nondum intervenisse materiam. Stultum hoc : inpriori parte sententia: dixerat Statius, se dudum cupivisse propioremnexum amicitia Abascantii; hic vero , mallet nondum intervenisse mate-riam huic amicitia ; hoc est, cupiit et non cupiit. Lege, mallem talemnondum intervenisse materiam; id est, tam luctuosam. Mutarunt, opi-nor , qui nesciebant vocem tamen sape reticeri, licet pracesserit quam-vis; vide Virgil. jEneid. XI, 2 , et Servium. Hactenus Bradât. ad Abn-scantium. Sed ubi sunt argumenta reliquorum quatuor hujus libri car-minum? hoc enim unius tantum est, ut bene monuit 1’etr. Scrivcrius.Hinc mihi probabile admodum videtur, Statium emisisse quatuor tan-tum libros Silvarum una editione ; hunc quintum vel esse secunda «x-vel potius per singula carmina lucem vidisse. Nisi enim ita foret,quare non hunc librum, pariter ac ceteros omnes, Pradatione munit?certe carmen IV hujus libri ( quod Epigramma est, potius quam ecloga)Ad Somnum, et V, /ti Puerum, poscunt, ut magis particulariter scia-mus causam scriptionis istorum carminum, quam non omisisset Statius,si ista, pariter ac cetera priorum quatuor librorum, destinata editione