Band 
Volumen primum.
Seite
527
JPEG-Download
 

AD ABASCANTIUM.

publico dedisset. Nonnulli putant hunc quem nos vocamus quintum,particulam esse quarti, disjunctam tantum interventu Epistolas ad Aba-scantium ; sed mihi nunquam persuadebunt : si enim ita conjunctimedidisset Statius, certe non Miliis omisisset Argumenta quatuor ulti-morum carminum, quam in ceteris decem fecit. Milii ita videtur : Sta-tium edidisse quatuor tantum libros Silvarum; hunc quintum, partimconstare ex carminibus, quae in amicorum manibus erant (ut i, a,3), partim quae nondum lucem aspexerant, et in scriniis ejus invenie-bantur (4 et 5), et post mortem ejus quatuor libris addebantur. Ethoc mihi confirmat Epiced. in Puer, cui paene certus sum Statium nonadmovisse ultimam manum, ante absolutionem istius morte abreptum.Hoc mihi, ut in re incerta , admodum verisimile videtur.