532 P. P. STATII SILVARUM
Unum secretis agitare sub ossibus ignem.
Illum nec Phrygius vitiasset raptor amorem,Dulichiive proci ; nec qui faternus adulterCasta Mycenaso connubia polluit auro.
Si Babylonis opes, Lydae si pondera gazae, 60
Indorumque dares Serumque Arabumque potentesDivitias, mallet cum paupertate pudicaIntemerata mori, vitamque rependere famae.
Nec frons triste rigens, nimiusque in moribus horror;Sed simplex, hilarisque fides, et mixta pudori 65Gratia : quod si anceps metus ad majora vocasset,
Illa vel armiferas pro conjuge laeta catervas,Fulmineosque ignes, mediique pericula ponti,Exciperet : melius, quod non adversa probarunt,
Quae tibi cura tori, quantus pro conjuge pallor. 70Sed meliore via dextros tua vota maritoPromeruere Deos; dum nocte dieque fatigasNumina, dum cunctis supplex advolveris aris,
Et mitem genium domini praesentis adoras.
Audita es; venitque gradu fortuna benigno. 75
Vidit quippe pii juvenis navamque quietem,Intactamque fidem, succinctaque pectora curis,
63. Vitamque impendere? famœ.Ita editiones. Parmcns. vero, Ven.et Romana, vitamque rependerefamce; quod genuinum est Statii,et elegantissimum ; metaphora du-cta est a rebus qua: pensione aesti-mantur: quasi dixisset, «Fama tibipenditur; tu pro illa vitam repen-dis, » seu solvis. Ita, Thebaid. IX,vers. 5o, et Ovid. Metam. II, 6g4quos vide. Propertius, IV, 7, « Atgraviora rependit iniquis pensa qua-sillis Garrula de facie si qua locutamea est; » ita legendum, non Et;
sic Eleg. 11 ejusd. lib. vers. 120,« Dum pretium vitae grata repen-dit humus;» ubi rependit vitee, nonpretium vitee , quod voluit cultissi-mus Broukbusius. Passim exemplainvenies. Impendere vitam famceprobum est, ut Juvénal. IV, 90,» nec civis erat, qui libera possetVerba animi proferre, et vitam im-pendere vero; » sed rependere multoelegantius est. — Cod. Par. ed. pr.rependere. A.
76. Vulgo, raramque q. Cod. Par.ed. pr. vanamque. Of. not. A.