Band 
Volumen primum.
Seite
533
JPEG-Download
 

LIBER V, CARMEN I. Î33

Et vigiles sensus, et digna evolvere tantasSobria corda vices; vidit, qui cuncta suorumNovit, et inspectis ambit latus omne ministris. 80Nec mirum : videt ille ortus, obitusque ; quid ArctosQuid Boreas hibernus agat; ferrique togœqueConsilia; atque ipsam mentem probat : ille subactisMolem immensam humeris, et vix tractabile pondusImposuit (nec enim numerosior altera sacra 85

Cura domo), magnum late dimittere in orbemRomulei mandata ducis; viresque modosqueImperii tractare manu; quae laurus ab Arcto,

Quid vagus Euphrates, quid ripa binominis Istri,

Quid Rheni vexilla ferant ; quantum ultimus orbis 90Cesserit, et refluo circumsona gurgite Thule.

Omnia nam laetas pila attollentia frondes,

78. Pro tantas, edit. pr. tentas;et sic cod. Par. qui ex emendationetantas. A.

80. Pro inspectis , cod. Par. ed.pr. inspectus. A.

81. Quid Arctos, Quid Boreashibernus agat. Manifesta 'raultàeyía, :quis enim nescit Arcton et Boreaneumdeni mundi cardinem designa-re PScribe , certissima emendatione,«Nec mirum : videt ille ortus, obi-tusque; quid Auster, Quid Boreashibernus agat. » Habes jam quatuorcardines ; quod voluit Statius. Deestunus in Lacrim. Etrusc. vers. 96 :> Qu® Boreas, quasque Eurus atrox,quae nubilus Auster Invehit. » Ve-net. hoc loco habet pactos, virgulaper ansam mû p ducta ; quod signi-ficat per Arctos. Nostram correctio-nem verissimam puto. — Cod. Pa-ris. ed. pr. cum eaeteris Arctos. A.

83. Pro togœque, Venet. rogate.

— Cod. Paris, ed. pr. togœque. A.

83. Pro subactis, cod. Par. ed.pr. jubatis. Vide not. A.

84- Pro pondus, Parm, et Hom.tempus. — Ed. pr. tempus; et sicin textu cod. Paris, qui ad marg.pondus. Edit, prine, pro Molem,Mollem. A.

88. Pro laurus, ed. pr. laus; hocetiam habet in textu cod. Par. quiad marg. laurus. A.

91. Pro refluo , Burmannus adOvid. Ileroid. XVIII, 18a, notatin codd. esse refugo. Utrumvis pro-bum. — Edit. pr. versum sic ad-struit: Cesset et e rejluo; quod et amanu prima habuit cod. Paris.; asecunda vulgatam restituit. A. —Parm ens. Cesset et e refugo ; et tilepro Thule. Rom. Cesset et e rejluo.

91. Pro nam, Rom. jam. —Cod.Paris, edit. pr. jam, et laceras prolœtas. Vide not. ad vs. 98. A.