Band 
Volumen primum.
Seite
591
JPEG-Download
 

LIBRI QUINTI SILVARUM. 5 9 i

» Alius, inquit Statius, libenter et ultro infestaret manes et umbram ma-tris tam male de se merita! ; sed tu, o Crispine, ea es pietate, ut justiset solennibus funebribus eam colas et flectas:» ita çnim legendum,non jussis, quod ineptum est ; licet in plerisque editt. ita invenias : Par-mensis tamen et Rora, justis, ut et Gronovius edidit, iterum oblitusmonere. Libet et juvat saepe in libris MSS. confunduntur : ita Ovid. Rem.Amor. vs. 542, « Et fastidita non libet isse domo, » plerique meliorescodices habent non juvat, monente Heinsio; et alibi mutatas lias vocesme invenisse memini. Precatu vero pro imprecatu, exsecratione, diris;llorat. Serm. II, 6, 3o: » Quid tibi vis, insane, et quam rem agis? im-probus urget Iratis precibusj» et 7, 36, «Mulvius et scurra tibi nonreferenda precati Discedunt. » Sic l'hyestecc preces eidem sunt impre-cationes quales Thyestes in fratrem Atrea effudit; malae preces Noster,Theb. XI, 617 ; Ovidius, Ibide, v. 95,

Illum ego devoveo, quem mens intclligit, lliin ,

Qui se scit factis lias meruisse preces ;

et 4t5, « Iloec tibi, quem meritis precibus mea devovet ira, Eveniant; »Metam. XV, 5o5, « llostilique caput prece detestatur euntis; » Seneca,Medea, vs. 19,

Majusne aliquid quod precer sponso malum : ,

Vivat : per urbes erret ignotas egens :

ita legendum puto; vulgo, Mihi pejus aliquid; pro quo Gronovius con-jicit, Me pejus, vel, Nisi pejus? utcunque hoc, certus sum pro pejusscribendum esse majus, ut Troad. 4 2 7i Phoeniss. 286; Thyest. 269 ; deIra , II, 5; et alibi passim, lire preces dicuntur etiam vota; unde Virgil.(seu quicunque alius) Ciri, 377, « Regis Iolciacis animum defigere vo-tis; » pro devovere, ex ritu magico destituta phrasi; de quo vide Ilein-sium ad Ovid. Amor. III, 7 : idem Art. Amat. III, 376, de rixis aleato-rum loquens,

Crimina dicuntur : resonat clamoribus aether;

Invocat iratos et sibi quisque Reos.

Nulla fides ; tahuhcque nova; per vota petuntur ;

Et lacrimis vidi su'pe madere genas :

ubi primum mirari subit quare dicat aethera resonare clamoribus; nonenim sub dio Indebant alea : lege, resonant clamoribus cedes : hoc certumputo. Deinde, Nulla fides, etc. Haec ita explicat doctissimus Rurman-lius! «Lusor, qui omnia perdidit, et plus debet quam solvere potest,optat novas tabulas, ut non cogatur nomen suum expedire ; sed remissodebito omni, iterum integrare possit lusum. » Sed hoc non videtur con-gruere praecedentibus et subsequenti versui, in quibus agit Ovidius nonde tacitis aleatorum votis, sed de externa eorum specie et ,

et quam turpiter et indecore se gerant in propatulo, et coram omnibus.Regius codex pro diversa lectione habet talis pro tabulae : lege : « Nullaquies; talique novi per vota petuntur;» Nulla quies, in perpetuo ango-ris et sollicitudinis aestu sunt; et votis, diris, et exsecrationibus petunt