Band 
Volumen primum.
Seite
599
JPEG-Download
 

LIB1U QUINTI SILVARUM. 5 9 .,

membro hujus versus aliquid desiderari videtur; in posteriore aliquidabundare. Primo enim, parum est flectere equos, nisi accedat ars etperitia quaedam in hoc faciendo: quippe quivis potest equum flectere-,arte vero et scientia istud facere, non nisi qui a perilioribus acceperit;et hoc Crispinum docere, Castoris munus fuit. Deinde, non video cu-jusnam usus in re bellica sit quatere arma humeris; non enim cx eoquod aliquis quatit aima humeris, ideo est melior bellator; nec si Ro-mulus Aeronis regis Caeninensium arma humeris portavit et Jovi Fere-trio consecravit, hoc pertinet ad belli et aimorum tractandorum peri-tiam; sed ad pompam et victoriae ostentationem: vide Liv. I, io. Iluncimitatus postea Marcellus, occiso manu sua Viridomaro, « spolia Galli,stipiti imposita, humeris suis vexit, » ut de eo refert Kutrop. lib. III;tropicum scilicet, de quo videndus Gronovius, ad Senec. Troad. v. i5i.Haec, inquam, et talia exempla non attingunt hunc locum, in quo agi-tur de peritia armorum tractandorum : quo nihil facit humerorum men-tio. Arma quidem et humeri saepe conjunguntur, ut Virg. Aîn. X, 700 :u armaque Lauso Donat habere humeris, et vertice figere cristas; » Clau-dianus, Laud. Stilicli. 11,365, «Tunc habiles armis humeros Dea vestibusambit Romuleis; » Noster, Achilleid. I, 35a : « arma humeris, arcum-que animosa petebat Ferre; » Vaier. Flacc. II, 544 : " aptatque superbisArma humeris ; » Propert. IV, 11 , 47 : .

Seu quia victa suis humeris huc arma ferebat,

Hinc Feretri dicta est ara superba Jovis ;

Sil. Italie. II, 453:

Tali sublimis dono, nova tegtnina latis 4

Aptat concutietis humeris, cclsusquc profatur ;

qui locus non me laedit ; constructio enim est, aptat humeris, non con-cutieris humeris: quod si constructio esset concutiens humeris, nihil ta-men adjuvaret hunc Statii locum, qui peritiam postulat, quam existis verbis efficere non potes ; quum etiam imperitissimus armorumpossit ea concutere humeris. Ita Tacitus, Hist. II, 22 : « temere subeun-tes cohortes Germanorum, cantu truci, et patrio more nudis corpori-bus, super humeros scuta quatiendum. » Vides Germanos « quatientesscuta super humeros : » an ideo dixeris eos esse militaris disciplinae gna-ros, quatenus hoc faciebant? Non certe, sed contra ; et hoc voluit Ta-citus, qui temere subeuntes eos dicit. Humeris igitur circumstantia estminime necessaria : nec opus fuit ut Quirinus doceret Crispinum qua-tere arma humeris, sed simpliciter quatere arma , quod mox explicabi-mus. Depravatio latere videtur in ea voce, qua; ad priorem versus par-tem reducenda est, hoc modo, «Flectere Castor equos gyris, quaterearma Quirinus. » Parum differentia; est inter vá huêris et guris vel gœris;ita enim scribebant. Ausonius, Ecloga Solst. 5, «Octo et octogintagoeris, et super trihorio. » Recte vero « Flectere equos gyris ; » hoc enimartis et scienti® equestris erat ; unde paulo supra laudatur Troilus quod« gyro breviore minantes Eludebat equos ; » et ipse Castor, Silv. V, 3,

-T