Band 
Volumen primum.
Seite
598
JPEG-Download
 

5(j8 NOT/E IN CARMEN SECUNDUM

Ilorn. Mauros. Sic apud Ciceronem, Paradox. 1, ipso initio, pro « Stoi-corum hominum disputationibus , » plane legendum « otiosorum homi-num,» iiteris transpositis. Tyriw matres sunt Thebance. Non torvo lu-mine } , propter pulchritudinem Parthenopaei.

125. Nam magni ducis indulgentia pulsat. Nescio quidem quomodoindulgentia Domitiani dici potuerit pulsare Crispinum. Explicant qui-dem , «propellit et pectus inflammat. » Sed hoc non in se continet no-tio verbi pulsare, quod vim et violentiam denotat; adeo ut nequaquamjungi possit cum indulgentia. Noster, Thebaid. I, 368, de Polyniceper tenebras iter faciente,

Inccrtusque vix*, per nigra silentia, vastum

Haurit iter : pulsat metus undique, et undique frater ;

elegantissime: notum istud Virgilii, «Corda pavor pulsans, laudum-que arrecta cupido; » Alcimus Avitus, II, 3 ij : « Nec minus his pulsatcontraria cura salutis;» Sidon. Apollinaris, Carm. II, 4*6: «nernon,pulsante senecta, Hinc rediviva petit vicinus cinnama Phœnix. » Si quidvideo, scripsit Statius, « nani magni ducis indulgentia poscit; » id est,« ultro et prior te provocat et horNitur; » elegantissima vox : Noster,Theb. 11, 399: «Sed quia dulcis amor regni, blandumque potestas,Posceris; » Ovid. East. IV, 721 :

Nox abiit, oriturque Aurora. Palilia poscor :

Non poscor frustra, si favet alma Pales.

Vide cl. Hentleium ad llorat. Carm. I, 32. Val. Flacc. I, 769 : « magnosobitus natumque, domumque, Et genus iEoIium, pugnataque poscerebella;» ex quo loco Noster, Silv. IV, 4, 73, ut illic notavi, «Magnapater, dignosque etiamnum belliger actus Poscit avus. » Indulgentiaigitur Imperatoris hoc poscit , postulat , flagitat , ut surgas et animo con-cipias castrorum curam, llae voces interdum commutantur: sic, Silv. V,5,71, Epiccd. in Puer., pro « Poserntetnque novas tremulis ululatibusauras, » probabo legendum esse Pulsantemque. Potes etiam legere in-dulgentia pergit , Silv. I, 2, ex Epiihal. Stell. v. 174,

Hunc ct hissenos ( sic indulgentia pergat

Prunulis Ausonii ! ) cernes attollere fasces ;

et, Silv. IV ,4, ad Mareell. 67, « Latiique Ducis si numina pergent. » Sedverius et elegantius inilii videtur poscit; et mutatio minor est. In iis qua;sequuntur, « Ccrtaque dat votis hilaris vestigia frater, » plane ccecutio ;prorsum ignarus quid sibi velit hilaris frater : fratrem quidem acqurrvumCrispiiius habuit, supra vs. 65, et 75; sed nihil prarterea de eo com-pertum habeo. Latet tamen sub voce hilaris dignitas aliqua seu honorquo auctus tuit hic frater a Domitiano ; unde de Crispino quoque pariaominatur Statius. Potes legere, « Certaque dat votis lactis vestigia fra-ter; n sed multum abest ut Statium ita scripsisse affirmaverim.

129, hlectcre Castor equos, humeris quatere anna Quirinus. In priore