Llimr QUINTI SILVARUM. s.oZ
Noster, Thebaid. X, 491 : «Ni Megareus specula citus exclamnssct abalta, Claude, vigil ; subeunt hostes ; » Q. Curtius, IX, 9 : « Non tameninvictum animum curae obruunt, quin tota nocte praesideret in specu-lis ; » Apulcius, Metam. IV, « Nec juxta quidquam, quam parva casula ,cannulis temere contecta; quo speculatores e numero latronum, ut po-stea compcri, sorte ducti noctibus excubabant. » Clare vides vigilesspeculas. Vel quia ignibus perpetuis nocturnis instructae erant hae spé-culai; qui ignes vigiles dicuntur, utpote qui nunquam sopiuntur seu ex-stinguuntur ; Ovid. Fast. VI, 267 : « Vesta eadem est, quae Terra; subesivigil ignis utrique;» id est, nunquam exstinctus. Statius, Theb. VJII,266 : « Incertieque faces, et jam male pervigil ignis ; » id est, paene ex-stinctus . Sic vigil custodia Claud. VIII, 3 a 4 , de IV Cons. Honor, et Ovid.Metam. XII, 148, perpetua , quae non cessat; et similia inulta. Ignes veroe speculis elatos esse, notissimum : Noster, Theb. XII, 25 i :
Cernis, ut ingentes murorum porrigat umbrasCampus, et c speculis moriens intermicet ignis ;
Lucan. VI, 279: « Vix prtrlia Caesar Senserat, elatus specula qum pro-didit ignis. » Utrovis igitur sensu sumas, verissimum est vigiles specu-las. Quod vero sequitur, castellaque longe aspicis , satis ridiculum : nonenim longe aliquid aspicimus , sed prospicimus: castellaque lonqc Pro-spicis; ex sensu scilicet communi, ct Virgilio, A£n. XI, 909:
Ac simul Amens fumantes pulvere camposProspexit longe, Laurcntiaquc agmina vidit;
Nost. Theb. V, 689 : « modico super aggere longe Pallida sanguineis infe-ctas roribus herbas Prospicit ; » Ilorat.Kp.I,10,28, « Laudaturque domuslongos quie prospicit agros; « Tacit. Ilist. V, 6 : « Ab occasu, Phccniceset mare : septemtrionem e latere Syrire longe prospectant. » De commu-tatione harum vocum dixi fusius ad II, 2, v. 45 ; et vide Ileinsiuni adClaudian. Pr. Cons. Stilieb. II, 253 . Potes etiam legere longa pro longe.Sequitur: ille dedit: pro quo Ileinsius, ad dictum Val. Flacci locum,reponit, «insedit, cinxìtquc hœc mœnia fossa;» quum, inquit, nihiligit ille dedit, lmmo vero optimum, et sensui necessarium. MonstratorIlritannusCrispino enumerat beneficia patris ejus Ilolnni in cos : Videsnc,inquit, istas speculas, ista castella? i//e, pater tuus, nobis ista dedit tet cinxit nostra ha*c mo nia fossa, quo ab incursu hostium tuti esse-mus. Nihil planius. Dedit castella , ut Virgil. iEn. X, 200 : » Qui murosmatrisque dedit tibi, Mantua, nomen; » Ovid. Met. XIV, 172:
Quod loquor, ct spiro, cirhimque et sidera solishespicio, (possirnne ingratus et immemor esse?)
Ille dedit ;
Martial. IX, cn, 21 : «Templa Deo, mores populis dedit, otia ferro. »Nihil igitur mutandum.
1 48 - Hunc ipse vacantibus armis Induit. Idem Heinsius ad eumdeinlocum Valet*. Flacci, V, 536 , legit, «hunc ipse, vocantibus armis, I11-