Band 
Volumen primum.
JPEG-Download
 

NOTiE

IN CARMEN TERTIUM LIBRI QUINTI

SILVARUM.

* Epicedion IN patrem suum. Mira est poeta; in patrem mortuum pietas;nam quum alia; Silvae subito et ex tempore, ut ipse ait, effusae sint;hanc diu elaboravit, et vix tandem inseruit quinto volumini ; quod fa-cile agnoscas carminis sublimitate et copia rerum : nam amplior est,quam ut vel subito calore effervere potuerit, vel paucis diebus com-prehendi. Sed quod ad Silvae argumentum pertinet, pater ex Epiro fuit;habuit Sellas patriam ; Roma: docuit poeticen : Neapoli civitate donatusmultos erudivit, qui postea senatoria dignitate aut equestri provinciasmagistratu regebant. A duabus praesertim rebus illum laudat ; quod etpoetarum loca recondita aperiret luculentissime, et juvenum mentesrecte formaret ad virtutem. Umbram autem paternam primo invocat.Domit. — Hoc ejus argumentum non ex omni parte probat Markland.de quo passim in notis ; nihilominus tamen exscribendum judicavimus,ut tam longi carminis aliquem sensum primo intuitu percipiat lector. Ed.

Vers. 5. Coritia umbra, id est, Parnassia : nam in Parnasso multaloca sunt praecipua sanctitate veneratione digna, e quibus Coritium estNympharum antrum eodem quo Cilicium nomine. Plinius praeterea itadescribit : » Thebis quae Corsicae cognominatae sunt juxta Heliconem. »Domit.

8. Funestamque ederis irrepere taxum Extimui, trepidalhque nefasarescere laurum. Vide an non legendum sit, « funestamque ederis irre-pere taxum Sustinui; » id est, passus sum, permisi. Ovid. Am. I, 7, 49,

At nunc sustinui, raptis a fronte capillis,

Ferreus ingenuas ungue notare genas ;

Heroid. V, 32, «Sustinet OEnonen deseruisse Paris; » Auctor Consol.ad Liv. Aug. vs. 3g3,

Adde quod est absens functus ; nec cernere natiSemineces oculos sustinuere tui ;