63o NOTiE IN CARMEN TERTIUM
Phaedrus, IV, 15, 7 et 8,
Hoc argumentum.monet, ut sustineas, tihiHabitu esse similes, qui sunt virtute impares ;
ubi vide Schefferum et Burmannum. Nec placet istud trepidam laurum;et inulto melius scripsisset partam laurum; quod verum puto. Mon-strum plane est quod sequitur, « Certe ego magnanimum, etc. » in quoet sensum, et latinitatem frustra quaesiveris. Ne longum faciam, siclege et distingue totum locum :
.... funestam que ederis irrepere taxumSustinui, partamque (nefas) arescere laurumIlie ego magnanimum qui facta attollere regumIbam altum spirans, Martemque aequare canendo.
Audaculus affirmo non aliud scribere potuisse Statium, quam Ille.Emphaticum quiddam est in isto Ille ego, et quod indignationem ex-primit. Ille ego qui, ut Epiced. in Puer. vs. 38,
Hic ego, qui toties blandus matrumque patrumqueVulnera, qui vivos potui mulcere dolores »
Deficio ;
Thebaid. IX, 434,
Ille ego, clamatus sacris ululatibus amnis,
Qui molles thyrsos Baccheaque cornua puroFonte lavare feror, stipatus caedibus arctasIn freta quaero vias ;
Ovidius, Heroid. XII, io5,
Illa ego, qu« tibi sum nunc denique barbara facta ,
Nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens »
Flammea subduxi medicato lumina somno ,
Et tibi, quae raperes, vellera tuta dedi ;
Epitaphium vetus apud Reinesium, Inscr. p. 854,
Ille ego, qui vixi bis deno circine solisOre genas tenero vernans, et robore pollens,
Miles eram, sum deinde civis ex milite factus ;
Plinius, Ep. I, 6, « Ridebis, et licet rideas. Ego Plinius ille, quem nosti,apros tres, et quidem pulcherrimos, cepi; » Sil. Italicus, XI, 177,
' ille ego sanguisDardanius, cui sacra pater, cui nomina liquit* Ab Jove ducta Capys, magno cognatus Iulo ;
Ille ego, semihomines inter Nasamonas, et interSaevum atque aequantem ritus Garamanta ferarum,
Marmarico ponam tentoria mixtus alumno?
Nota ista Virgil. jEneid. I, 1 et seqq.,
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avenaCarmen, et, egressus silvis, vicina coegi,
Ut quamvis avido parerent arva colono ;
Gratum opus agricolis : at nunc horrentia MartisArma, virumque cano.