Band 
Vol. I.
Seite
100
JPEG-Download
 

100

T, Livii Lib. III. Cap. 1 — 3,

rum quoque annum eundem esse magistratum placuisset, dua-bus tabulis ad decem - adjectis, quum complura impotenterfecissent, magistratum noluerunt deponere, et in tertiumannum retinuerunt: donec inviso eorum imperio finem at-tulit libido Ap. Claudii. Qui, quum in amorem virginisincidisset, summisso, qui eam in servitutem peteret, neces-sitatem patri ejus Virginio imposuit, rapto ex taberna pro-xima cultro, ut filiam interimeret; quum aliter eam tuerinon posset, ne in potestatem stuprum illaturi veniret . Hoctam magnae luxuriae exemplo plebs incitata montem Aven-tinum occupavit, coii gitque decemviros abdicare se magi-stratu. Ex quibus Appius et unus collegarum, qui praeci-pue poenam meruerant, in carcerem conjecti; ceteri in ex-silium acti. Res praeterea contra Sabinos, et Volscos, etAequos prospere gestas continet, et parum honestum populiRomani judicium: qui, judex inter Ardeates et Aricinossumptus, agrum, de quo ambigebatur , sibi adjudicavit.

I. Antio capto, Ti. Aemilius et O. Fabius consules fiunt.Ilie erat Fabius Quintus, qui unus exstinctae ad Creme-ram genti superfuerat. Jam priore consulatu Aemiliusdandi agri plebi fuerat auctor. Itaque secundo quoqueconsulatu ejus et agrarii se in spem legis erexerant, ettribuni rem, contra consules saepe tentatam, adjutoreutique consule, obtineri posse rati, suscipiunt; et consul

2 manebat in sententia sua. Possessores et magna pars Pa-trum, tribuniciis se jactare actionibus principem civitatis,et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totiusinvidiam rei a tribunis in consulem averterant. Atroxcertamen aderat, ni Fabius consilio neutri parti acerborem expedisset. T. Ouinctii ductu et auspicio agri captipriore anno aliquantum a Volscis esse: Antium, propin-quam, opportunam, et maritimam urbem, coloniam deduciposse: ita sine querelis possessorum plebem in agros itu-

3 ram, civitatem in concordia fore. Haec sententia acceptaest. Triumviros agro dando creat T. Ouinctium , A. Vir-ginium, P. Furium. Jussi nomina dare, qui agrum acci-pere vellent. Fecit statim, ut fit, fastidium copia; adeo-que pauci nomina dedere, ut ad explendum numerum co-loni Volsci adderentur: cetera multitudo poscere Romaeagrum malle, quam alibi accipere. Aequi a Q. Fabio (iseo cum exercitu venerat) pacem petiere, irritamque eamipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.

II. O. Servilius, insequenli anno (is enim cum Sp.Postumio consul fuit) in Aequos missus, in Latino agro