Band 
Vol. I.
Seite
101
JPEG-Download
 

stativa habuit. Intra castra quies necessaria morbo impli-citum exercitum tenuit. Extractum in tertium annumbellum est, Q. Fabio et T. Quinctio consulibus. Fabioextra ordinem, quia is victor pacem Aequis dederat, eaprovincia data. Qui, haud dubia spe profectus, famam 2nominis sui pacaturam Aequos, legatos in concilium gen-tis missos nunciare jussit: Q. Fabium consulem dicere, seex Aequis pacem Romam tulisse , ab Roma Aequis bellumafferre, eadem dextra armata, quam pacatam illis anteadederat. Quorum id perfidia et perjurio fiat, deos nunctestes esse, mox fore ultores. Se tamen, utcunque sit, etiamnunc, poenitere sua sponte Aequos, quam pati hostilia,malle. Si poeniteat, tutum receptum ad expertam clemen- 3tiam fore: sin perjurio gaudeant, diis magis iratis, quamhostibus, gesturos bellum. Haec dicta adeo nihil move-runt quemquam, ut legati prope violati sint, exercitusquein Algidum adversus Romanos missus. Ouae ubi Romamsunt nunciata, indignitas rei, magis quam periculum, con-sulem alterum ab urbe excivit. Ita „duo consulares exer- 4citus ad hostem accessere acie instructa, ut confestim di-micarent. Sed quum forte haud multum diei superesset,unus ab statione hostium exclamat: Ostentare hoc est, Ro-mani, non gerere bellum. In noctem imminentem aciem in-struitis. Longiore luce ad id certamen, quod instat , nobisopus est. Crastino die oriente sole redite in aciem: eritcopia pugnandi , ne timete. Ilis vocibus irritatus miles in 5diem posterum in castra reducitur, longam venire noctemratus, quae moram certamini faceret. Tum quidem cor-pora cibo somnoque curant. Ubi illuxit postero die, prioraliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi pro-cessere, Proelium fuit utrinque vehemens, quod et Ro-manus ira odioque pugnabat, et Aequos conscientia con-tracti culpa periculi, et desperatio futurae sibi postea fi-dei , ultima audere et experiri cogebat. Non tamen sus- 6tinuere aciem Romanam Aequi: pulsique quum in finessuos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animisferox multitudo increpare duces, quod in aciem, qua pug-nandi arte Romanus excellat, commissa res sit. Aequospopulationibus incursionibusque meliores esse; et multaspassim manus, quam magnam molem unius exercitus,rectius bella gerere.

III. Relicto itaque castris praesidio, egressi tantocum tumultu invasere fines Romanos, ut ad urbem quo-que terrorem pertulerint. Necopinata etiam res plus tre-pidationis fecit, quod nihil minus, quam ne victus acprope in castris obsessus hostis memor populationis esset,timeri poterat; agrestesque, pavidi incidentes portis, nonpopulationem, nec praedonum parvas manus, sed, omniavano augentes timore, exercitus et legiones adesse hostium,