no T. Livii Lib. III. Cap, i 3 —16.
nmlcatos querentes, atroci responso judicium suum prae-ferebant.
XIII. Premebat reum, praeter vulgatam invidiam,crimen unum5 quod M. Volscius Fictor, qui ante aliquotannos tribunus plebis fuerat, testis exstiterat: Se haudmulto post, quam pestilentia in urbe fuerat , in juventutem ,grassantem in Subura, incidisse. Ibi rixam natam esse,fratremque suum majorem natu, necdum ex morbo satis va-ti lidum, pugno ictum ab Kaesone cecidisse semianimem. In-ter manus domum ablatum, mortuumque inde arbitrari : necsibi rem exsequi tam atrocem per consules superiorum an-norum licuisse. Haec Volscio clamitante, adeo concitatiliomines sunt, ut haud multum abfuerit, quin impetu po-puli Kaeso interiret. Virginius arripi jubet hominem, etin vincula duci. Patricii contra vi resistunt. T. Ouinctiusclamitat, Cui rei capitalis dies dicta sit, et de quo futurumprope diem judicium, eum indemnatum indicta causa non
3 debere violari. Tribunus supplicium negat sumpturum sede indemnato-, servaturum tamen in vinculis esse ad judiciidiem; ut, qui hominem necaverit, de eo supplicii sumendicopia populo Romano fiat. Appellati tribuni medio decretojus auxilii sui expediunt: in vincula conjici vetant: sistireum, pecuniamque, nisi sistatur, populo promitti, placere
/j. pronunciant. Summam pecuniae quantam aequum essetpromitti, veniebat in dubium: id ad senatum rejicitur.Reus, dum consulerentur Patres, retentus in publico est.Vades dare placuit: unum vadem tribus millibus aerisobligarunt, Quot darentur, permissum tribunis est. De-cem finierunt: tot vadibus accusator vadatus est reum.
5 Ilie primus vades publicos dedit. Dimissus e foro nocteproxima in Tuscos in exsilium abiit. Judicii die quumexcusaretur solum vertisse exsilii causa, nihilo minusVirginio comitia habente, collegae appellati dimisere con-cilium: pecunia a patre exacta crudeliter, ut, divenditisomnibus bonis, aliquamdiu trans Tiberim, veluti relega-tus, devio quodam tugurio viveret.
XIV. IIoc judicium et promulgata lex exercuit civi-tatem : ab externis armis otium fuit. Quum, velut victo-tores, tribuni, perculsis Patribus Kaesonis exsilio, propeperlatam esse crederent legem, et, quod ad seniores Pa-trum pertineret, cessissent possessione reipublicae; junio-res, id maxime quod Kaesonis sodalium fuit, auxere irasin plebem, non minuerunt animos: sed ibi plurimum pro-fectum est, quod modo quodam temperavere impetus suos.
2 Quum primo post Kaesonis exsilium lex coepta ferri est,instructi paratique cum ingenti clientium exercitu sic tri-bunos, ubi primum summoventes praebuere causam, adortisunt, ut nemo unus inde praecipuum quicquam gloriaedomum invidiaeve ferret; mille pro uno Kaesones exsti-