III
A. U. C. 293 — 294- A. C. 461 — 460.
tisse, plebes quereretur. Mediis diebus, quibus tribuni de 3lege non agerent, nihil eisdem illis placidius aut quietiuserat. Benigne salutare, alloqui plebis homines, domuminvitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sineinterpellatione concilia habere: nunquam ulli, nequepublice, neque privatim, truces esse, nisi quum de legeagi coeptum esset. Alibi popularis juventus erat. Nec 4cetera modo tribuni tranquillo peregere; sed refecti quo-que in insequentem annum. Ne voce quidem incommoda,nedum ut ulla vis fieret, paullatim permulcendo tractan-doque mansuefecerant plebem. His per totum annum ar-tibus lex elusa est.
XY. Accipiunt civitatem placidiorem consules C.Claudius, Appii filius, et P. Valerius Publicola. Nihilnovi novus annus attulerat: legis ferendae aut afccipien-dae cura civitatem tenebat. Quantum juniores Patrumplebi se magis insinuabant, eo acrius contra tribuni ten-debant, ut plebi suspectos eos criminando facerent. Con- 2jurationem factam , Kaesonem Romae esse: interficiendorumtribunorum, trucidandae plebis consilia inita. Id negotiidatum ab senioribus Patrum, ut juventus tribuniciam pote-statem e republica tolleret, formaque eadem civitatis esset,quae ante Sacrum montem occupatum f uerat. Et ab Vols- 3cis et Aequis statum jam ac prope sollemne in singulosannos bellum timebatur: propiusque aliud novum malumnecopinato exortum. Exsules servique, ad quatuor milliahominum et quingenti, duce Ap. Herdonio Sabino, nocteCapitolium atque arcem occupavere. Confestim in arcefacta caedes eorum, qui conjurare et simul capere armanoluerant. Alii inter tumultum praecipites pavore in fo-rum devolant: alternae voces, Ad arma, et Hostes in urbesunt, audiebantur. Consules et armare plebem, et iner-4mem pati timebant. Incerti, quod malum repentinum, ex-ternum an intestinum, ab odio plebis, an ab servili frau-de, urbem invasisset, sedabant tumultus, sedando interdummovebant: nec enim poterat pavida et consternata multi-tudo regi imperio. Dant tamen arma, non vulgo; tantumut, incerto hoste, praesidium satis fidum ad omnia esset.Solliciti reliquum noctis, incertique, qui homines, quantus 5numerus hostium esset, in stationibus disponendis ad op-portuna omnis urbis loca, egere. Lux deinde aperuit bel-lum ducemque belli. Servos ad libertatem Ap. Herdoniusex Capitolio vocabat, Se miserrimi cujusque suscepisse cau-sam, ut exsules injuria pulsos in patriam reduceret, et ser-vitiis grave jugum demeret . Id malle populo Romano
auctore fieri. Si ibi spes non sit, se Volscos, et Aequos, etomnia extrema tentaturum et concitaturum »
XVI. Dilucere res magis Patribus atque consulibus.Praeter ea tamen, quae denunciabantur, ne Vejentium,