A. U. C. 294. A. C, 460.
11 3
tribuniciae potestatis sacratarumquc legum oblitum, quisquisille sit, ubicunque sit, in Capitolio, in foro, pro hoste ha-biturum. Juberent tribuni, quoniam in Ap. Herdonium ve-tarent , in P. Valerium consulem sumi arma : ausurum sein tribunis, quod princeps familiae suae ausus in regibusesset. Vim ultimam apparebat futuram, spectaculoque se- 5ditionem Romanam hostibus fore. Nec lex tamen ferri,nec ire in Capitolium consul potuit. Nox certaminacoepta oppressit: tribuni cessere nocti, timentes consulumarma. Amotis inde seditionis auctoribus, Patres circumireplebem, inferentesque se in circulos, sermones temporiaptos serere: admonere , Ut viderent, in quod discrimenrempublicam adducerent . Non inter Patres ac plebem cer- 6tamen esse, sed simul Patres plebemque, arcem urbis, templadeorum, penates publicos privatosque hostibus dedi. Dumhaec in foro sedandae discordiae causa aguntur, consulesinterim, ne Sabini, ne Vejens hostis moveretur, circaportas murosque discesserant.
XVIir. Eadem nocte et Tusculum de arce capta, Ca-pitolioque occupato, et alio turbatae urbis statu nunciiveniunt. L. Mamilius Tusculi tum dictator erat. Is,confestim convocato senatu, atque introductis nunciis,magno opere censet, Ne exspectent, dum ab Roma legati,auxilium petentes, veniant: periculum ipsum, discrimenque,ac sociales deos, fidemque foederum id poscere. Demerendi 2beneficio tam potentem, tam propinquam civitatem, nunquamparem occasionem daturos deos. Placet ferri auxilium : ju-ventus conscribitur, arma dantur. Romam prima lucevenientes, procul speciem hostium praebuere, Aequi autVolsci venire visi sunt. Deinde, ubi vanus terror abiit,accepti in urbem, agmine in forum descendunt. Ibi jam 3P. Valerius, relicto ad portarum praesidia collega, instru-ebat aciem. Auctoritas viri moverat, affirmantis, Capitoliorecuperato, et urbe pacata, si edoceri se sissent, quae frausab tribunis occulta in lege ferretur, memorem se majorumsuorum, memorem cognominis, quod populi colendi veluthereditaria cura sibi a majoribus tradita esset, conciliumplebis non impediturum. Hunc ducem secuti, nequicquam 4reclamantibus tribunis, in clivum Capitolinum eriguntaciem. Adjungitur et Tusculana legio. Certare socii ci-vesque, utri recuperatae arcis suum decus facerent. Duxuterque suos adhortatur. Trepidare tum hostes: nec ullisatis rei, praeterquam loco, fidere. Trepidantibus infe-runt signa Romani sociique. Jam in vestibulum perrupe-rant templi, quum P. Valerius, inter primores pugnamciens, interficitur. P. Volumnius consularis vidit caden- gtem. Is, dato negotio suis, ut corpus obtegerent, ipse inlocum vicemque consulis provolat. Prae ardore impetu-que tantae rei sensus non pervenit ad militem: prius vi-Livius P. I. II