Band 
Vol. I.
Seite
125
JPEG-Download
 

A . U. C. 302 — 303. A. C. 452 — 451.

125

inde sermonibus; atque in medium, quid in quaque re plusminusve esset, conferrent . Eas leges habiturum populumRomanum, quas consensus omnium non jussisse latas magis,quam tulisse videri posset. Quum ad rumores hominum 3'de unoquoque legum capite edito satis correctae videren-tur , centuriatis comitiis decem tabularum leges perlataesunt: qui nunc quoque, in hoc immenso aliarum superalias acervatarum legum cumulo , fons omnis publici pri-vatique est juris. Vulgatur deinde rumor, duas deessetabulas; quibus adjectis, absolvi posse velut corpus om-nis Romani juris. Ea exspectatio, quum dies comitiorum 4appropinquaret, desiderium decemviros iterum creandifecit. Jam plebs, praeterquam quod consulum nomen,haud secus quam regum, perosa erat, ne tribunicium qui-dem auxilium, cedentibus in vicem appellationi decemvi-ris , quaerebat.

XXXV. Postquam vero comitia decemviris creandisin trinum nundinum indicta sunt; tanta exarsit ambitio,ut primores quoque civitatis (metu credo, ne tanti pos-sessio imperii, vacuo ab se relicto loco, haud satis dignispateret) prensarent homines, honorem, summa ope a seimpugnatum, ab ea plebe, cum qua contenderant, suppli-citer petentes. Demissa jam in discrimen dignitas, ea ae- 2tate, iisque honoribus actis, stimulabat Ap. Claudium.Nescires, utrum inter decemviros, an inter candidatos,numerares: propior interdum petendo , quam gerendo ma-gistratui erat. Criminari optimates, extollere candidato-rum levissimum quemque humilliinumque: ipse mediusinter tribunicios Duilios Iciliosque in foro volitare, perillos se plebi venditare; donec collegae quoque, qui uniceilli dediti fuerant ad id tempus, conjecere in eum oculos,mirantes quid sibi vellet. Apparere nihil sinceri esse; 3Profecto haud gratuitam in tanta superbia comitatem fore.Nimium in ordinem se ipsum cogere, et vulgari cum pri-vatis , non tam properantis abire magistratu, quam viamad continuandum magistratum quaerentis, esse. Propalamobviam ire cupiditati parum ausi, obsecundando mollireimpetum aggrediuntur. Comitiorum illi habendorum, quan- 4do minimus natu sit, munus consensu injungunt. Arshaec erat, ne semet ipse creare posset; quod praeter tri-bunos plebis (et id ipsum pessimo exemplo) nemo unquamfecisset. Ille enimvero, quod bene vertat, habiturum secomitia professus, impedimentum pro occasione arripuit:dejectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Ca-pitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio , con-stantissimo viro in optimatium causa, et aliis ejusdem fa-stigii civibus, nequaquam splendore vitae pares decemvi-ros creat; se in primis, quod haud secus factum impro-babant boni, quam nemo facere ausurum crediderat. Crea- 5