Band 
Vol. I.
Seite
128
JPEG-Download
 

128

T. Livius Lib. III. Cap. 5g. 4o.

jamdin morem consulendi senatus, mirabundam plebemconvertit, quidnam incidisset, cur ex tanto intervallo remdesuetam usurparent. Hostibus belloque gratiam habendam,6 quod solitum quicquam liberae civitatis fieret. Circumspec-tare omnibus fori partibus senatorem, raroque usquamnoscitare: curiam inde ac solitudinem circa decemvirosintueri; quum et ipsi invisum consensu imperium, et plebs,quia privatis jus non esset vocandi senatum, non conve-nire Patres, interpretarentur. Jam caput Jieri libertatemrepetentium, si se plebs comitem senatui det, et, quemadmo-dum Patres vocati non coeant in senatum, sic plebs abnuat^ delectum. Haec fremunt plebes, Patrum haud fere quis-quam in foro, in urbe rari erant. Indignitate rerum ces-serant in agros; suarumque rerum erant, amissa publica:tantum ab injuria se .abesse rati, quantum a coetu con-gressuque impotentium dominorum se amovissent. Post-quam citati non conveniebant, dimissi circa domos appa.ritores, simul ad pignera capienda, sciscitandnmque, numconsulto detrectarent, referunt, senatum in agris esse,g Laetius id decemviris accidit, quam si praesentes detrec-tare imperium referrent. Jubent acciri omnes, senatum-que in diem posterum edicunt, qui aliquanto spe ipsorumfrequentior convenit. Quo facto proditam a Patribus plebslibertatem rata, quod iis, qui jam magistratu abissent,privatisque, si vis abesset, tanquam jure cogentibus, se-natus paruisset.

XXXIX. Sed magis obedienter ventum in curiam est,quam obnoxie dictas sententias accepimus. L. ValeriumPotitum, proditum memoriae est, post relationem Ap.Claudii, priusquam ordine sententiae rogarentur, postu-lando ut de republica liceret dicere, prohibentibus mina-citer decemviris, proditurum se ad plebem denunciantem,

2 tumultum excivisse. Nec minus ferociter M. HoratiumBarbatum isse in certamen, Decem Tarquinios appellan-tem, admonentemque, Valeriis et Horatiis ducibus pulsosreges. Nec nominis homines tum pertaesum esse; quippequo Jovem appellari fas sit , quo Romulum conditorem ur-bis, deincepsque reges appellatos, quod sacris etiam, ut sol-

3 lemne, retentum sit. Superbiam violentiamque tum perososregis. Quae si in rege tum eodem, aut in filio regis, feren-da non fuerint, quem laturum in tot privatis ? Viderent, ne,vetando in curia libere homines loqui, extra curiam etiammoverent vocem. Neque se videre, qui sibi minus privatoad concionem populum vocare, quam illis senatum cogere,

q. liceat. Ubi vellent, experirentur, quanto ferocior dolor li-bertate sua vindicanda, quam . cupiditas injusta dominationeesset. De bello Sabino eos ref erre ; tanquam majus ullumpopulo Romano bellum sit, quam cum iis, qui, legum feren-darum causa creati , nihil juris in civitate reliquerint; qui

comitia,