Band 
Vol. I.
Seite
129
JPEG-Download
 

A ,. U. C. 305. A. C. 449.

129

comitia, qui annuos magistratus, qui vicissitudinem imperi-tandi (quod unum exaequandae sit libertatis ) sustulerint;qui privati fasces et regium imperium habeant. Fuisse, re- 5gibus exactis, patricios magistratus creatos; postea, post se-cessionem plebis, plebejos . Cujus illi partis essent , rogitare ?Populares? quid enim eos per populum egisset Optimates ?qui anno jam prope senatum non habuerint; tunc ita habe-ant, ut de republica loqui prohibeant? Ne nimium in metualieno spei ponerent : graviora, quae patiantur , videri jamhominibus, quam quae metuant,

XL. Haec vociferante Horatio, quum decemviri neoirae nec ignoscendi modum reperirent, nec, quo evasurares esset, cernerent; C. Claudii, qui patruus Appii decem-viri erat, oratio fuit precibus quam jurgio similis, oran-tis per sui fratris parentisque ejus manes, ut civilis potiussocietatis, in qua natus esset, quam foederis, nefarie icticum collegis, meminisset. Multo id magis se illius causa 3orare, quam reipublicae. Quippe rempublicam , si a volen-tibus nequeat, ab invitis jus expetituram. Sed ex magnocertamine magnas excitari ferme iras: earum eventum sehorrere. Quum aliud, praeterquam de quo retulissent, de-cemviri dicere prohiberent, Claudium interpellandi vere-cundia fuit. Sententiam igitur peregit, nullum placeresenatusconsultum fieri. Omnesque ita accipiebant, priva- 3tos eos a Claudio judicatos: multique ex consularibusverbo assensi sunt. Alia sententia, asperior in speciem,vim minorem aliquanto habuit, quae patricios coire adprodendum interregem jubebat. Censendo enim, quoscun-que magistratus esse, qui senatum haberent, judicabat;quos privatos fecerat auctor nullius senatusconsulti fa-ciendi. Ita labante jam causa decemvirorum, L. Cornelius 4Maluginensis, M. Cornelii decemviri frater, quum ex con-sularibus ad ultimum dicendi locum consulto servatus es-set, simulando curam belli, fratrem collegasque ejus tue-batur: quonam fato incidisset, mirari se, dictitans, ut de-cemviros, qui decemviratum petissent, aut socii, aut himaxime oppugnarent? aut quid ita, quum per tot menses 5vacua civitate nemo, justine magistratus summae rerumpraeessent, controversiam fecerit ; nunc demum, quum hostesprope ad portas sint, civiles discordias seranti nisi quod inturbido minus perspicuum fore putent, quid agatur? Cete-rum neminem, majore cura occupatis animis, verum esse,praejudicium rei tantae afferre. Sibi placere, de eo, quod 6Valerius Horatiusque ante Idus Majas decemviros abissemagistratu insimulent, bellis, quae immineant, perfectis, re-publica in tranquillum redacta, senatu disceptante, agi: etjam nunc ita se parare Appium Claudium, ut comitiorum,quae decemviris creandis decemvir ipse habuerit, sciat sibirationem reddendam esse, utrum in unum annum creati sint,bivius P. I. I