Band 
Vol. I.
Seite
138
JPEG-Download
 

T. Livii Lib. 111 . Cap, 52 — 64.

LII. Per M. Duilium, qui tribunus plebis tuerai,tior facta plebs, contentionibus assiduis nihil transigi, inSacrum montem ex Aventino transiit; affirmante Duilio,Non prius, quam deseri urbem videant, curam in animosPatrum descensuram. Admoniturum Sacrum montem con-stantiae plebis: scituros, quod sine restituta potestate redigi

2 in concordiam res nequeant. Via Nomentana, cui tum Fi-culensi nomeu fuit, profecti, castra in monte Sacro loca-vere; modestiam patrum suorum nihil violando imitati.Secuta exercitum plebs, nullo, qui per aetatem ire posset,retractante. Prosequuntur conjuges liberique, cuinam serelinquerent in ea urbe, in qua nec pudicitia, nec libertas

3 sancta esset, miserabiliter rogitantes. Quum vasta Romae'onmia insueta solitudo fecisset, in foro praeter paucos

seniorum nemo esset; vocatis utique in senatum Patribus,desertum apparuisset forum ; plures jam , quam Horatiuset Valerius, vociferabantur, Quid exspectabitis, Patresconscripti ? Si decemviri finem pertinaciae non faciunt, ruereac deflagrare omnia passuri estis ? Quod autem istud impe-rium est, decemviri, quod amplexi tenetis? Tectis ac parie-

4 tibus jura dicturi estis ? Non pudet, lictorum vestrorum ma-jorem prope numerum in foro conspici, quam togatorumaliorum "i Quid, si hostes ad urbem veniant, facturi estis ?quid, si plebs mox, ubi parum secessione moveamur, ar-mata veniat ? Occasune urbis vultis finire imperium ? Atquiaut plebs non est habenda, aut habendi sunt tribuni plebis.Nos citius caruerimus patriciis magistratibus, quam illi ple-

5 bejis. Novam inexpertamque eam potestatem eripuere pa-tribus nostris, ne nunc, dulcedine semel capti, ferant de-siderium : quum praesertim nec nos temperemus imperiis,quo minus illi auxilii egeant. Quum haec ex omni partejactarentur, victi consensu decemviri, futuros se, quandoita videatur, in potestate Patrum affirmant. Id modo si-mul orant ac monent, ut. ipsis ab invidia caveatur, necsuo sanguine ad supplicia Patrum plebem assuefaciant.

LIII. Tum Valerius Horatiusque, missi ad plebemconditionibus, quibus videretur, revocandam componen-dasque res, decemviris quoque ab ira et impetu multitu-dinis praecavere jubentur. Profecti gaudio ingenti plebisin castra accipiuntur; quippe liberatores haud dubie etmotus initio, et exitu rei. Ob haec advenientibus gratiae

2 actae. Icilius pro multitudine verba facit. Idem, quumde conditionibus ageretur, quaerentibus legatis, quae po-stulata plebis essent, composito jam ante adventum lega-torum consilio, ea postulavit, ut appareret, in aequitatererum plus, quam in armis, reponi spei. Potestatem enimtribuniciam, provocationemque repetebant, quae ante de-cemviros creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudiesset, concisse milites aut plebem ad repetendam per se