Band 
Vol. I.
Seite
137
JPEG-Download
 

A. U. C. 305. A. C. 449.

»37

plebem ad repetendam libertatem creandosque tribunosplebis adhortantes. Alia vox nulla violenta audita est.Senatum Sp. Oppius habet: nihil placet aspere agi5 quippe 9ab ipsis datum locum seditionis esse. Mittuntur tres le-gati consulares, Sp. Tarpejus, C. Julius, P. Sulpicius,qui quaererent senatus verbis, cujus jussu castra deseruis-sent? aut quid sibi vellent, qui armati Aventinum obsedis-sent? belloque averso ab hostibus patriam suam cepissent ?Non defuit, quid responderetur: deerat, qui daret respon- IOsum, nullo dum certo duce, nec satis audentibus singulisinvidiae se offerre. Id modo a multitudine conclamatumest, ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent: hisse daturos responsum.

LI. Dimissis legatis, admonet milites Virginius, inre non maxima paullo ante trepidatum esse , quia sine ca-pite multitudo fuerit: responsumque , quanquam non inutili-ter , fortuito tamen magis consensu, quam communi consi-lio esse. Placere decem creari , qui summae rei praeessent,militarique honore tribunos militum appellari. Quum ad 2eum ipsum primum is honos deferretur, Melioribus meisvestrisque rebus reservate , inquit, ista de me judicia. Necmihi filia inulta honorem ullum jucundum esse patitur; necin perturbata republica eos utile est praeesse vobis, quiproximi invidiae sint. Si quis usus mei est , nihilo minorex privato capietur. Ita decem numero tribunos militarescreant. Neque in Sabinis quievit exercitus. Ibi quoque, 3auctore Icilio Numitorioque, secessio ab decemviris factaest, non minore motu animorum Siccii caedis memoriarevocata, quam quem nova fama de virgine adeo foedead libidinem petita accenderat. Icilius ubi audivit, tribu-nos militum in Aventino creatos, ne comitiorum milita-rium praerogativam urbana comitia iisdem tribunis plebiscreandis sequerentur, peritus rerum popularium imini-nensque ei potestati, et ipse prius, quam iretur ad ur-bem, pari potestate eundem numerum ab suis creandumcurat. Porta Collina urbem intravere sub signis, media- 4que urbe agmine in Aventinum pergunt. Ibi, conjunctialteri exercitui, viginti tribunis militum negotium dede-runt, ut ex suo numero duos crearent, qui summae re-rum praeessent. M. Oppium, Sex. Manilium creant. Pa-tres, solliciti de summa rerum, quum senatus quotidieesset, jurgiis saepius terunt tempus, quam consiliis. Sic- gcii caedes decemviris, et Appiana libido, et dedecora mi-litiae objiciebantur. Placebat, Valerium Horatiumque irein Aventinum. Illi negabant se aliter ituros, quam si de-cemviri deponerent insignia magistratus ejus, quo annojam ante abissent. Decemviri, querentes se in ordinemcogi, non ante, quam perlatis legibus, quarum causaCreati essent, deposituros imperium se ajebant.