Band 
Vol. I.
Seite
141
JPEG-Download
 

A. U. C. 3 o 6 . A. C. 448 .

141

mos fuerit. Hae consulares leges fuere. Institutum 7etiam ab iisdem consulibus, ut senatusconsulta in aedemCereris ad aediles plebis deferrentur; quae antea arbitrioconsulum supprimebantur vitiabanturque. M. Duilius de-inde tribunus plebis plebem rogavit, plebesque scivit:Qui plebem sine tribunis reliquisset, quique magistratumsine provocatione creasset, tergo ac capite puniretur. Haecomnia ut invitis, ita non adversantibus, patriciis trans-acta; quia nondum in quemquam unum saeviebatur.

LV 1 . Fundata deinde et potestate tribunicia, et ple-bis libertate, tum tribuni aggredi singulos tutum matu-rumque jam rati, accusatorem primum Virginium et Ap-pium reum deligunt, yuum diem Appio Virginius dixis-set, et Appius, stipatus patriciis juvenibus, in forum de-scendisset; redintegrata extemplo est omnibus memoriafoedissimae potestatis, quum ipsum satellitesque ejus vi-dissent. Tum Virginius, Oratio, inquit, rebus dubiis in- 2venta est. Itaque neque ego accusando apud vos eum tem-pus teram, a cujus crudelitate vosmet ipsi armis vindica-stis : nec istum ad cetera scelera impudentiam in defendendose adjicere patiar. Omnium igitur tibi, Ap. Claudi, quaeimpie nefarieque per biennium alia super alia es ausus,gratiam facio. Unius tantum criminis, ni judicem dices,te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non de-disse, in vincula te duci jubeo. Nec in tribunicio auxilio 3Appius, nec in judicio populi ullam spem habebat: atta-men et tribunos appellavit, et, nullo morante, arreptus aviatore, Provoco, inquit. Audita vox una vindex liberta-tis, ex eo missa ore, quo vindiciae nuper ab libertatedictae erant, silentium fecit. Et, dum pro se quisque, 4deos tandem esse, et non negligere humana, fremunt, etsuperbiae crudelitatique, etsi seras, non leves tamen venirepoenas ; provocare, qui provocationem sustulisset; et implo-rare praesidium populi, qui omnia jura populi obtrisset;rapique in vincula egentem jure libertatis, qui liberum cor-pus in servitutem addixisset ; ipsius Appii, inter concionismurmur fidem populi Romani implorantis , vox audieba-tur. Majorum merita in rempublicam domi militiaeque gcommemorabat: suum infelix erga plebem Romanam stu-dium, quod aequandarum legum causa cum maxima offen-sione Patrum consulatu abisset-, suas leges, quibus manen-tibus lator earum in vincula ducatur. Ceterum sua pro- 6pria bona malaque, quum causae dicendae data facultassit, tum se experturum. In praesentia se communi jure ci-vitatis civem Romanum die dicta postulare, ut dicere liceat,ut judicium populi Romani experiri. Non ita se invidiampertimuisse, ut nihil in aequitate et misericordia civium suo-rum spei habeat. Quodsi indicta causa in vincula ducatur, 7iterum se tribunos plebei appellare, et monere, ne imiten-