Band 
Vol. I.
Seite
165
JPEG-Download
 

A. U. C. 3 i 4 — 3 i 6 . A. C. 440—438.

165

privata pecunia per hospitum clientiumque ministeriacoempto, (quae, credo, ipsa res ad levandam publica curaannonam impedimento fuerat) largitiones frumenti facereinstituit: plebemque, hoc inunere delinitam, quacunqueincederet, conspectus elatusque supra modum hominis pri-vati, secum trahere, haud dubium consulatum favore acspe despondentem. Ipse, ut est humanus animus insatia- 2bilis eo, quod fortuna spondet, ad altiora et non concessatendere; et, quoniam consulatus quoque eripiendus invi-tis Patribus esset, de regno agitare: id unum dignumtanto apparatu consiliorum et certamine, quod ingens ex-sudandum esset, praemium fore. Jam comitia consulariainstabant: quae res eum, necdum compositis maturisvesatis consiliis, oppressit. Consul sextum creatus T. Quine- 3tius Capitolinus, minime opportunus vir novanti res: col-lega additur ei Agrippa Menenius, cui Lanato erat cogno-men. Et L. Minucius praefectus annonae, seu refectus,seu, quoad res posceret, in incertum creatus; nihil enimconstat, nisi in libros linteos utroque anno relatum intermagistratus praefecti nomen. Ilie Minucius, eandem pu- q,blice curationem agens, quam Maelius privatim agendamsuscepeuat, quum in utraque domo genus idem hominumversaretur, rem compertam ad senatum refert, Tela indomum Maelii conferri, eumque conciones domi habere, acnon dubia regni consilia esse. Tempus agendae rei non-dum stare; cetera jam convenisse; et tribunos mercedeemptos ad prodendam libertatem, et partita ducibus multi-tudinis ministeria esse. Serius se paene, quam tutum fue-rit, ne cujus incerti vanique auctor esset , ea deferre. Quae gpostquam sunt audita, et undique primores Patrum etprioris anni consules increparent, quod eas largitionescoetusque plebis in privata domo passi essent fieri, et no-vos consules, quod exspectassent, donec a praefecto an-nonae tanta res ad senatum deferretur, quae consulemnon auctorem solum desideraret, sed etiam vindicem; tumT. Quinctius, consules immerito increpari, ait, qui, con-stricti legibus de provocatione ad dissolvendum imperiumlatis, nequaquam tantum virium in magistratu ad eam rempro atrocitate vindicandam, quantum animi, haberent.Opus esse non forti solum viro, sed etiam libero exsoluto-que legum vinculis. Itaque se dictatorem L. Quinctiumdicturum : ibi animum parem tantae potestati esse. Appro- 6bantibus cunctis, primo Quinctius abnuere: et, quid sibivellent, rogitare, qui se aetate exacta tantae dimicationiobjicerent. Dein, quum undique plus in illo senili animonon consilii modo, sed etiam virtutis esse, quam in om-nibus aliis dicerent, laudibusque haud immeritis onera-rent, et consul nihil remitteret; precatus tandem deosimmortales Cincinnatus, ne senectus sua iu tam trepidis