Band 
Vol. I.
Seite
166
JPEG-Download
 

i66

T. Livii Lib. IV. Cap, i 4 —17*

rebus damno dedecorive reipublicae esset, dictator a con-sule dicitur. Ipse deinde C. Servilium Ahalam magistrumequitum dicit.

XIV. Postero die, dispositis praesidiis, quum in fo-rum descendisset, conversaque in eum plebs novitate reiac miraculo esset, et Maeliani atque ipse dux eorum inse intentam vim tanti imperii cernerent; expertes consi.Iiornm regni, qui tumultus, quod bellum repens, aut dicta. |toriam majestatem, aut Quinctium post octogesimum annum '\rectorem reipublicae quaesisset, rogitarent; missus ab dic- |tatore Servilius magister equitum ad Maelium, Vocat te,

2 inquit, dictator. Onuin pavidus ille, quid vellet, quaere-ret; Serviliusque causam dicendam esse proponeret, eri-menque, a Minucio delatum ad senatum, diluendum: tuncMaelius recipere se in catervam suorum, et primum cir-cumspectans tergiversari : postremo, quum apparitor jussumagistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus, fu-giensque, fidem plebis Romanae implorare, et opprimi seconsensu Patrum dicere, quod plebi benigne fecisset:orare, ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent, neve

3 ante oculos suos trucidari sinerent. Haec eum vociferan-tem assecutus Ahala Servilius obtruncat: respersusquecruore obtruncati, stipatus caterva patriciorum juvenum,dictatori renunciat, vocatum ad eum Maelium, repulsoapparitore concitantem multitudinem, poenam meritamhabere. Tum dictator, Macte virtute, inquit, C. Servili,esto, liberata republica,

XV. Tumultuantem deinde multitudinem incerta exi-slimatione facti ad concionem vocari jussit; et, Maeliumjure caesum, pronunciavit, etiamsi regni crimine insonsfuerit; qui vocatus a magistro equitum ad dictatorem nonvenisset. Se ad causam cognoscendam consedisse; quacognita, habiturum fuisse Maelium similem causae fortu-nam. Vim parantem, ne judicio se committeret, vi coer-

2 citum esse.' Nec eum eo, tanquarn cum cive, agendumfuisse; qui natus in libero populo inter jura legesque, exqua urbe reges exactos sciret, eodemque anno sororis filiosregis, et liberos consulis liberatoris patriae, propter pactio-nem indicatam recipiendorum in urbem regum, a patre se-curi esse percussos; ex qua Collatinum Tarquinium consu-lem nominis odio abdicare se magistratu atque exsulare jus-sum; in qua de Sp. Cassio, post aliquot annos, propterconsilia inita de regno , supplicium sumptum; in qua nuperdecemviros bonis, exsilio, capite multatos ob superbiam re-

3 giam: in ea Sp. Maelius spem regni conceperit. Et quishomo ? quanquam nullam nobilitatem, nullos honores, nullamerita cuiquam ad dominationem pandere viam ; sed tamenClaudios, Cassios, consulatibus, decemviratibus, suis majo-rumque honoribus, splendore familiarum sustulisse animos,