A. U, C. 32i — 324. A. C. 433—43o.
173
perducta esset, evicere tandem, ut tribuni militum consu-lari potestate crearentur. Victoriae praemium, quod pe-tebatur, ut plebejus crearetur, nullum fuit: omnes patri-cii creati sunt, M. Fabius Vibulanus, M. Foslius, L. Ser-gius Fidenas. Pestilentia eo anno aliarum rerum otium 2praebuit. Aedis Apollini pro valetudine populi vota est.Multa duumviri ex libris, placandae deum irae, averten-daeque a populo pestis causa, fecere: magna tamen cladesin urbe agrisque', promiscue hominum pecorumque perni-cie , accepta. Famem cultoribus agrorum timentes inEtruriam, Pomptinumque agrum, et Cumas, postremo inSiciliam quoque frumenti causa misere. Consularium co- 3mitiorum nulla mentio habita est. Tribuni militum con-sulari potestate omnes patricii creati sunt, L. PinariusMamercinus, L. Furius Medullinus, Sp. Postumius Albus.Eo anno vis morbi levata, neque a penuria frumenti, quiaante provisum erat, periculum fuit. Consilia ad movendabella in Volscorum Aequorumque conciliis, et in Etruriaad fanum Voltumnae, agitata. Ibi prolatae in annum res, 4.decretoque cautum, ne quod ante concilium fieret; ne-quicquain Vejente populo querente , eandem, qua Fidenaedeletae sint, imminere Vejis fortunam. Inierim Romaeprincipes plebis, jam diu nequicquam imminentes speimajoris honoris, dum foris otium esset, coetus indicerein domos tribunorum plebei. Ibi secreta consilia agitare: gqueri, se a plebe adeo spretos, ut, quum per tot annos tri-buni militum consulari potestate creentur, nulli unquamplebejo ad eum honorem aditus fuerit. Multum providissesuos majores, qui caverint, ne cui patricio plebeji magistra-tus paterent ; aut patricios habendos fuisse tribunos plebei.Adeo se suis etiam sordere, nec a plebe minus, quam a Pa-tribus contemni. Alii purgare plebem, culpam in Patres 5vertere: Eorum ambitione artibusque fieri, ut obseptumplebi sit ad honorem iter. Si plebi respirare ab eorummixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum ini-turam suffragia esse, et parto auxilio imperium quoque asci-turam. Placet, tollendae ambitionis causa tribunos legempromulgare, ne cui album in vestimentum addere petitio-nis liceret causa. Parva nunc res, et vix serio agenda ^videri possit, quae tunc ingenti certamine Patres ac ple-bem accendit. Vicere tamen tribuni, ut legem perferrent,apparebatque, irritatis animis, plebem ad suos studia in-clinaturam: quae ne libera essent, senatusconsultum factumest, ut consularia comitia haberentur.
XXVI. Tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Vols-cis Latini atque Hernici nunciarant. T. Quinctius L. F.Cincinnatus (eidem et Penno cognomen additur) et C. Ju-lius Mento, consules facti: nec ultra terror belli est dila-tus. Lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae 2