172
T. Livii Lib. IV. Cap. 24—26.
hoc quoque in incerto positum. Trepidatum in Etruriaest post Fidenas captas, non Vejer.tibus solum exterritismetu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria iriiti pri-mo cum iis belli; quanquam rebellantibus non affuerant.
3 Igitur quum duae civitates, legatis circa duodecim popu-los missis, impetrasssent, ut ad Voltumnae fanum indice-retur omni Etruriae concilium: velut magno inde tumultuimminente, senatus Mam. Aemilium dictatorem iterumdici jussit. Ab eo A. Postumius Tubertus magister equi-tum est dictus; bellumque tanto majore, quam proximo,conatu apparatum est, quanto plus erat ab omni Etruriapericuli, quam ab duobus populis fuerat.
XXIV. Ea res aliquanto exspectatione omnium tran-quillior fuit. Itaque quum renunciatum a mercatoribusesset, negata Vejentibus anxilia, jussosque suo consiliobellum initum suis viribus exsequi, nec adversarum re-rum quaerere socios, cum quibus spem integram commu-nicati non sint; tum dictator, ne nequicquam creatus esset,materia quaerendae bello gloriae adempta, in pace aliquidoperis edere, quod monumentum esset dictaturae, cupiens,censuram minuere parat : seu nimiam potestatem -ratus,seu non tam magnitudine honoris, quam diuturnitate of-
2 fensus. Concione itaque advocata, Rempublicam foris ge-rendam , ait, tutaque omnia praestanda, deos immortalessuscepisse: se , quod intra muros agendum esset , libertatipopuli Romani consulturum. Maximam autem ejus custo-diam esse , si magna imperia diuturna non essent; et tem-poris modus imponeretur , quibus juris imponi non posset.
3 Alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram:grave esse , iisdem per tot annos magna parte vitae obnoxiosvivere. Se legem laturum , ne plus, quam annua ac seme-stris, censura esset. Consensu ingenti populi legem po-stero die pertulit, et, ut're ipsa, inquit, sciatis , Quirites,quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me ab-
4 dico. Deposito suo magistratu, modo aliorum magistratuiimposito, cum gratulatione ac favore ingenti populi do-mum est reductus. Censores, aegre passi, Mamercum,quod magistratum populi Romani minuisset, tribu move-
5 runt, octuplicatoque censu aerarium fecerunt. Quam remipsum ingenti animo tulisse ferunt, causam potius igno-miniae intuentem, quam ignominiam; primores Patrum,quanquam deminutum censurae jus noluissent, exemploacerbitatis censoriae offensos: quippe quum se quisquediutius ac saepius subjectum censoribus fore cerneret,quam censuram gesturum. Popnli certe tanta indignatiocoorta dicitur, ut vis a censoribus nullius auctoritate,praeterquam ipsius Mamerci, deterreri quiverit.
XXV. Tribuni plebis, assiduis concionibus prohi-bendo consularia comitia, quum res prope ad interregnum