Band 
Vol. I.
Seite
182
JPEG-Download
 

»82

T, Livii Lib. IV. Cap. 37 — 40.

decemviri, praefectum urbis relinquunt, impigrum juve-nem, et jam inde ab incunabulis imbutum odio tribuno-rum plebisque. Tribunis plebi nec cum absentibus iis,qui senatusconsultum fecerant, nec cum Appio, transactare, quod contenderent, fuit.

XXXVII. Creati consules sunt C. Sempronius Atra-tinus, 0 . Fabius Vibulanus. Peregrina res, sed memoriadigna, traditur eo anno facta: Vulturnum, Etruscorumurbem, quae nunc Capua est, ab Samnitibus captam, Ca-puamque ab duce eorum Capye, vel (quod propius vero

2 est) a campestri agro appellatam. Cepere autem, priusbello fatigatis Etruscis, in societatem urbis agrorumqueaccepti: deinde festo die graves somno epulisque incolasveteres novi coloni nocturna caede adorti. His rebusactis, consules ii, quos diximus, Idibus Decembribus ma-

3 gistratum occepere. Jam non solum, qui ad id missierant, retulerant, imminere Volscum beilum ; sed legatiquoque ab Latinis et Hernicis nunciabant, Non ante un-quam Volscos nec ducibus legendis , nec exercitui scribendo ,intentiores fuisse. Vulgo fremere , aut in perpetuum armabellumque oblivioni danda , jugumque accipiendum; aut iis ,cum quibus de imperio certetur , nec virtute , nec patientia

4 nec disciplina rei militaris cedendum esse. Haud vana at-tulere: sed nec perinde Patres moti sunt; et C. Sempro-nius, cui ea provincia sorti evenit, tanquam constantissimare, fortuna fretus, quod victoris populi adversus victosdux esset, omnia temere ac negligenter egit: adeo ut dis-ciplinae Romanae plus in Volsco exercitu, quam in Ro-mano, esset. Ergo fortuna, ut saepe alias, virtutem est

5 secuta. Primo proelio, quod ab Sempronio incaute incon-sulteque commissum est, non subsidiis firmata acie, nonequite apte locato, concursum est. Clamor indicium pri-mum fuit, quo res inclinatura esset. Excitatior crebrior-que ab hoste sublatus; ab Romanis dissonus, impar, segni-

6 us saepe iteratus, prodidit pavorem animorum. Eo fero-cior iliatus liostis, urgere scutis, micare gladiis: altera exparte nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepi-dant, applicantqne se turbae. Signa nunc resistentia de-seruntur ab antesignanis, nunc inter suos manipulos reci-piuntur. Nondum fuga certa, nondum victoria erat: tegimagis Romanus, quam pugnare. Volscus inferre signa,urgere aciem, plus caedis hostium videre, quam fugae.

XXXVIII. Jam omnibus locis ceditur, nequicquamSempronio consule objurgante atque hortante: nihil necimperium, nec majestas valebat: dataque mox terga hosti-bus forent, ni Sex. Tempanius, decurio equitum, labente

2 jam re, praesenti animo subvenisset. Qui quum magnavoce exclamasset, ut equites , qui salvam rempublicam vel-lent esse , ex equis desilirent: omnium turmarum equitibus,