Band 
Vol. I.
Seite
183
JPEG-Download
 

A. U. C. 332. A. C. 422 .

183

velut ad consulis imperium motis, Nisi haec , inquit, par-mata cohors sistat impetum hostium, actum de imperio est.Sequimini pro vexillo cuspidem meam. Ostendite RomanisVolscisque, neque equitibus vobis ullos equites , nec peditibusesse pedites pares, ^uum clamore comprobata adhortatio 5esset, vadit alte cuspidem gerens. Ouacnnque incedunt,vi viam faciunt: eo se inferunt objectis parmis, ubi suo-rum plurimum laborem vident. Restituitur omnibus locispugna, in quae eos impetus tulit: nec dubium erat, quin,si tam pauci simul obire omnia possent, terga daturi ho-stes fuerint.

XXXIX. Et quum jam parte nulla sustinerentur, datsignum Volscus imperator, ut parmatis, novae cohorti ho-stium, locus detur, donec impetu illati ab suis excludan-tur. (Juod ubi est factum, interclusi equites: nec perrum-pere eadem, qua transierant, posse, ibi maxime confertishostibus, qua viam fecerant: et consul legionesque Ro-manae, quum, quod tegumen modo omnis exercitus fuerat,nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos op-primeret hostis, tendunt in quemcunque casum. Diversi 2Volsci, hinc consulem ac legiones sustinere, altera fronteinstare Tempanio atque equitibus: qui quum saepe conatinequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato,in orbem se tutabantur, nequaquam inulti. Nec pugnaefinis ante noctem fuit. Consul quoque , nusquam remissocertamine, dum quicquam superfuit lucis, hostem tenuit,

• Nox incertos diremit: tantusque ab imprudentia eventus 3utraque castra tenuit pavor, ut, relictis sauciis et magnaparte impedimentorum, ambo pro victis exercitus se inmontes proximos reciperent. Tumulus tamen circumses-sus ultra mediam noctem est: quo quum circumsedentibusnunciatum esset, castra deserta esse, victos rati suos, etipsi, qua quemque in tenebris pavor tulit, fugerunt. Tem-panius metu insidiarum suos ad lucem tenuit. Digressus 4deinde ipse cum paucis speculatum, quum ab sauciis ho-stibus sciscitando comperisset, castra Volscorum desertaesse, laetus ab tumulo suos devocat, et in castra Romanapenetrat. Ubi quum vasta desertaque omnia, atque ean-dem, quam apud hostes, foeditatem invenisset, priusquamVolscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciisductis secum, ignarus quam regionem consul petisset, adurbem proximis itineribus pergit.

XL. Jam eo fama pugnae adversae castrorumque de-sertorum perlata erat; et ante omnia deplorati erant equi-tes, non privato magis, quam publico, luctu; Fabiusqueconsul, terrore urbi quoque injecto, stationem ante por-tas agebat: quum equites, procul visi non sine terrore abdubiis, quinam essent, mox cogniti, tantam ex metu laeti-tiam fecere, ut clamor urbem pervaderet gratulantium,