»87
A. U. C. 334 — 336. A. C . 420 — 4»8-
XLIV. Tribunicia primum comitia sunt habita. Cre-ati tribuni consulari potestate omnes patricii, L. QuinctiusCincinnatus tertium, L. Furius Medullinus iterum, M.Manlius, A. Sempronius Atratinus. Hoc tribuno comitiaquaestorum habente , petentibusque inter aliquot plebejoslilio Antistii tribuni plebis et fratre alterius tribuni ple-bis Sex. Pompilii, nec potestas, nec suffragatio horumvaluit, quin, quorum patres avosque consules viderant,eos nobilitate praeferrent. Furere omnes tribuni plebis, 2ante omnes Pompilius Antistiusque, repulsa suorum ac-censi, Quidnam id rei esset ? non suis beneficiis , non Pa-trum injuriis, non denique usurpandi libidine, quum liceat,quod ante non licuerit, si non tribunum militarem, nequaestorem quidem quemquam ex plebe factum . Non valu-isse patris pro filio, fratris pro fratre preces , tribunorumplebis, potestatis sacrosanctae, ad auxilium libertatis crea-tae. Fraudem profecto in re esse, et A. Sempronium co-mitiis plus artis adhibuisse, quam fidei. Ejus injuria querisuos honore dejectos. Itaque quum in ipsum, et innocentia 3tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus fieri nonposset, flexere iras in C. Sempronium, patrnelem Atra-tini: eique ob ignominiam Volsci belli, adjutore collegaM. Canulejo, diem dixere. Subinde ab iisdem tribunismentio in senatu de agris dividendis illata est, (cui actio-ni semper acerrime C. Sempronius restiterat) ratis, idquod erat, aut deposita causa leviorem futurum apud Pa-tres reum, aut perseverantem sub judicii tempus plebemoffensurum. Adversae invidiae objici maluit, et suae no- 4cere causae, quam publicae deesse; stetitque in eademsententia, Ne qua largitio, cessura in trium gratiam tri-bunorum, Jieret. Nec tum agrum plebi, sed sibi invidiam,quaeri. Se quoque subiturum eam tempestatem forti animo :nec senatui tanti se civem, aut quemquam alium debereesse, ut in parcendo uni malum publicum Jiat. Nihilo gdemissiore animo, quum dies venit, causa ipse pro sedicta, nequicquam omnia expertis Patribus, ut mitiga-rent plebem, quindecim millibus aeris damnatur. . Eodemanno Postumia, virgo Vestalis, de incestu causam dixit,crimine innoxia, ab suspicione, propter cultum amoenio-rem ingeniumque liberius, quam virginem decet, parumabhorrens. Eam ampliatam, deinde absolutam, pro colle -6gii sententia pontifex maximus abstinere jocis, coliquesancte potius, quam scite, jussit. Eodem anno a Campa-nis Cumae, quam Graeci tum urbem tenebant, capiuntur.Insequens annus tribunos militum consulari potestate ha-buit, Agrippam Menenium Lanatum, P. Lucretium Tri-cipitinum , Sp. Nautium Rutilum.
XLV. Annus, felicitate populi Romani, periculo po-tius ingenti, quam clade insignis. Servitia, urbem ut in-