Band 
Vol. I.
Seite
188
JPEG-Download
 

i88

T. Livius Lib. III. Cap. 46. 47.

cenderent distantibus locis, conjurarunt; populoque adopem passim ferendam tectis intento, ut arcem Capito.

2 liumque armati occuparent. Avertit nefanda consilia Ju-piter: indicioque duorum comprehensi sontes poenas de-derunt. Indicibus dena millia gravis aeris, quae tum di-vitiae habebantur, ex aerario numerata, et libertas prae-mium fuit. Bellum inde ab Aequis reparari coeptum : et,novos hostes Lavicanos consilia cum veteribus jungere,

3 haud incertis auctoribus Romam est allatum. Aequorumjam velut anniversariis armis assuerat civitas. Lavicoslegati missi quum responsa inde retulissent dubia, quibus,nec tum bellum parari, nec diuturnam pacem fore, ap-pareret, Tusculanis negotium datum, adverterent animos,ne quid novi tumultus Lavicis oriretur. Ad insequentisanni tribunos militum consulari potestate, inito magi-stratu, legati ab Tusculo venerunt, L. Sergium Fidena-tem, M. Papirium Mugillanum, C. Servilium, Prisci fi-

4 lium, quo dictatore Fidenae captae fuerant. Nunciabantlegati, Lavicanos arma cepisse, et cum Aequorum exer-citu depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido po-suisse. Tum Lavicanis bellum indictum: factoque sena-tusconsulto, ut duo ex tribunis ad bellum proficisceren-tur, unus res Romae curaret, certamen subito inter tri-bunos exortum: se quisque belli ducem potiorem ferre,

5 curam urbis, ut ingratam ignobilemque, aspernari, Quumparum decorum inter collegas certamen mirabundi Patresconspicerent, O. Servilius, Quando nec ordinis hujus ulla,inquit, nec reipublicae est verecundia , patria majestas al-tercationem istam dirimet. Filius meus extra sortem urbipraeerit. Bellum utinam, qui appetunt , consideratius con-cordiusque , quam cupiunt , gerant.

XLVI. Delectum haberi non ex toto passim populoplacuit: decem tribus sorte ductae sunt; ex his scriptosjuniores duo tribuni ad bellum duxere. Coepta inler eosin urbe certamina cupiditate eadem imperii multo impen-sius in castris accendi: nihil sentire idem, pro sententiapugnare-: sua consilia velle, sua imperia sola rata esse:contemnere in vicem, et contemni: donec, castigantibuslegatis, tandem ita comparatum est, ut alternis diebus

2 summam imperii haberent. Ouae quum allata Romamessent, dicitur O. Servilius, aetate et usu doctus, preca-tus ab diis immortalibus, ne discordia tribunorum damno-sior reipublicae esset, quam ad Vejos fuisset; et, veluthaud dubia clade imminente, institisse filio, ut milites

3 scriberet, et arma pararet. Nec falsus vates fuit: namductu L. Sergii, cujus dies imperii erat, loco iniquo subhostium castris, quum , quia simulato metu receperat sehostis ad vallum , spes vana expugnandi castra eo traxis-set, repentino impetu Aequorum per supinam vallem fusi