Band 
Vol. I.
Seite
202
JPEG-Download
 

202

T. Livii Lib. V. Cap. 2—4.

suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatusesset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex

3 medio ludicro repente abduxit. Gens itaque, ante omnesalias eo magis dedita religionibus, quod excelleret artecolendi eas, auxilium Vejentibus negandum, donec subrege essent, decrevit. Cujus decreti suppressa fama estVejis propter metum regis; qui, a quo tale quid dictumreferretur, pro seditionis eum principe, non vani sermo-

4 nis auctorem, habebat. Romanis etsi quietae res ex Etru-ria nunciabantur, tamen, quia omnibus conciliis eam remagitari afferebatur, ita muniebant, ut ancipitia munimentaessent: alia in urbem et contra oppidanorum eruptionesversa: aliis frons in Etruriam spectans auxiliis, si quaforte inde venirent, obstruebatur.

II. Ouum spes major imperatoribus Romanis in obsi-dione, quam in oppugnatione, esset; hibernacula etiam,res nova militi Romano, aedificari coepta: consiliumqueerat, hiemando continuare bellum. Quod postquam tribu-nis plebis, jam diu nullam novandi res causam invenien-tibus, Romam est allatum, in concionem prosiliunt, solli-citant plebis animos, Hoc illud esse dictitantes, quod aeramilitibus sint constituta : nec se fefellisse, id donum inimi-

2 eorum veneno illitum fore. Venisse libertatem plebis: re-motam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab republicajuventutem, jam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere ,ac domos et res invisere suas. Quam putarent continuataemilitiae causam esse ? nullam profecto aliam inventuros,quam ne quid per frequentiam juvenum eorum , in quibusvires omnes plebis essent, agi de commodis eorum posset.

3 Vexari praeterea et subigi multo acrius, quam Vejentes;quippe illos hiemem sub tectis suis agere, egregiis murissituque naturali urbem tutantes : militem Romanum in opereac labore, nivibus pruinisque obrutum, sub pellibus durare,ne hiemis quidem spatio, quae omnium bellorum terra ma-

4 rique sit quies, arma deponentem. Hoc neque reges, nequeante tribuniciam potestatem creatam superbos illos consules ,neque triste dictatoris imperium, neque importunos decemvi-ros injunxisse servitutis, ut perennem militiam facerent,quod tribuni militum in plebe Romana regnum exercerent.Quidnam illi consules dictatoresve facturi essent, qui pro-consularem imaginem tam saevam ac trucem fecerint ? Sedid accidere haud immerito. Non fuisse ne in octo quidem

5 tribunis militum locum ulli plebejo. Antea trina loca cumcontentione summa patricios explere solitos. Nutic jam octo-juges ad_ imperia obtinenda ire; et ne in turba quidem hae-rere plebejum quemquam, qui, si nihil aliud, admoneat col-legas, liberos, et cives eorum, non servos, militare, quoshieme saltem in domos ac tecta reduci oporteat, et aliquotempore anni parentes liberosque ac conjuges invisere, et