Band 
Vol. I.
Seite
203
JPEG-Download
 

203

A. U. C. 552. A. C. 402.

usurpare libertatem, et creare magistratus. Haec taliaqne 6vociferantes adversarium haud imparem nacti sunt Ap.Claudium, relictum a collegis ad tribunicias seditionescomprimendas, virum imbutum jam ab juventa certami-nibus plebejis: quem auctorem aliquot annis ante fuissememoratum est, per collegarum intercessionem, tribuniciaepotestatis dissolvendae,

III. Is tum jam, non promptus ingenio tantum, sedusu etiam exercitatus, talem orationem habuit: Si unquamdubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis vestra an suacausa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc annodesisse dubitari certum habeo. Et quum laetoY, tandem 2longi erroris vobis finem factum esse, tum, quod secundispotissimum vestris rebus hic error est sublatus, et vobis, etpropter vos reipublicae gratulor. An est quisquam, qui du-bitet , nullis injuriis vestris, si quae forte aliquando fue-runt, unquam aeque, quam munere Patrum in plebem, quumaera militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos acconcitatos esse ? Quid illos aliud aut tum timuisse creditis, 3aut hodie turbare velle, nisi concordiam ordinum, quam dis-solvendae maxime tribuniciae potestatis rentur esse ? Sic,hercule, tanquam artifices improbi, opus quaerunt: qui etsemper aegri aliquid esse in republica volunt, ut sit, ad cu-jus curationem a vobis adhibeantur. Utrum enim defendi-tis, an impugnatis plebem? utrum militantium adversariiestis, an causam agitis ? Nisi forte hoc dicitis, Quicquid 4Patres faciunt, displicet, sive illud pro plebe , sive contraplebem est. Et, quemadmodum servis suis vetant dominiquicquam rei cum alienis hominibus esse, pariterque in iisbeneficio ac maleficio abstineri aequum censent: sic vos in-terdicitis Patribus commercio plebis; ne nos comitate acmunificentia nostra provocemus plebem, nec plebs nobis dicto ,audiens atque obediens sit. Quanto tandem, si quicquam in 5vobis, non dico civilis, sed humani esset, favere vos magis,et, quantum in vobis esset, indulgere potius comitati Patrumatque obsequio plebis oportuit ? quae si perpetua concordiasit, quis non spondere ausit, maximum hoc imperium interfinitimos brevi futurum esse ?

IV. Atque ego, quam hoc consilium collegarum meo-rum, quo abducere infecta re a Vejis exercitum noluerunt,non utile solum, sed etiam necessarium fuerit , postea disse-ram : nunc de ipsa conditione dicere militantium libet.Quam orationem, non apud vos solum, sed etiam in castris,si habeatur, ipso exercitu disceptante, aequam arbitror vi-deri posse: in qua si mihi ipsi nihil, quod dicerem, in men-tem venire posset, adversariorem certe orationibus contentusessem. Negabant nuper, danda esse aera militibus, quia 2nunquam data essent. Quonam modo igitur nunc indignaripossuht, quibus aliquid novi adjectum commodi sit, eis labo-