A. V. C. 353 — 354 - 4 .C. 401—400. 309
inde et vos desinite inter nostra certamina locum injuriaequaerere: et collegae aut facient, quod censet senatus, aut,si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam, qui eosabire magistratu cogat. Quum omnium assensu compro- 4bata oratio esset, gauderentque Patres, sine tribuniciaepotestatis terriculis inventam esse aliam vim majorem adcoercendos magistratus; victi consensu omnium comitiatribunorum militum habuere, qui Kalendis Octobribus ma-gistratum occiperent: seque ante eam diem magistratuabdicavere.
X. L. Valerio Potito quartum, M. Furio Camillo ite-rum, M’. Aemilio Mamercino tertium, Cn. Cornelio Cossoiterum, K. Fabio Ambusto, L. Julio Iulo, tribunis mili-tum consulari potestate, multa domi militiaeque gesta.Nam et bellum multiplex fuit eodem tempore, ad Vejos, 2et ad Capenam, et ad Falerios, et in Volscis, ut Anxur abhostibus recuperaretur: et Romae simul delectu, simultributo conferendo, laboratum est: et de tribunis plebeicooptandis contentio fuit: et haud parvum motum duo ju-dicia eorum, qui paullo ante consulari potestate fuerant,excivere. Omnium primum tribunis militum fuit, delectum 3haberi; nec juniores modo conscripti, sed seniores etiamcoacti nomina dare, ut urbis custodiam agerent. Quantumautem augebatur militum numerus, tanto majore pecuniain stipendium opus erat: eaque tributo conferebatur; in-vitis conferentibus, qui domi remanebant, quia tuentibus ur-bem opera quoque militari laborandum, serviendumquereipublicae erat. Haec per se gravia indigniora ut vide- 4rentur, tribuni plebis seditiosis concionibus faciebant, ideoaera militibus constituta esse arguendo, ut plebis partemmilitia , partem tributo conficerent. Unum bellum annumjam tertium trahi , et consulto male geri, ut diutius gerant .
In quatuor deinde bella uno delectu exercitus scriptos, etpueros quoque ac senes extractos. Jam non aestatis nec 5hiemis discrimen esse, ne ulla quies unquam miserae plebisit: quae nunc etiam vectigalis ad ultimum facta sit, ut,quum confecta labore , vulneribus , postremo aetate corporaretulerint , incultaque omnia diutino dominorum desideriodomi invenerint, tributum ex affecta re familiari pendant,aeraque militaria, velut fenore accepta, multiplicia reipubli-cae reddant. Inter delectum tributumque, et occupatos 6animos majorum rerum curis, comitiis tribunorum plebisnumerus expleri nequiit. Pugnatum inde, in loca vacua utpatricii cooptarentur. Postquam obtineri non poterat, ta-men labefactandae legis Treboniae causa effectum est, utcooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius,haud dubie patriciorum opibus.
XI. Fors ita tulit, ut eo anno tribunus plebis Cn.Trebonius esset, qui nomini ac familiae debitum praestare
Livius P. I. 0