2l>8
T. Livii Lib. V. Cap. 9. 10.
mano se proximos fore credentes; Falisci propria etiamcausa infesti, quod Fidenati bello se jam antea immiscue-rant, per legatos ultro citroque missos jurejurando interse obligati, cum exercitibus necopinato ad Vejos acces-
4 sere. Forte ea regione, qua M.’ Sergius tribunus militumpraeerat, castra adorti sunt, ingentemque terrorem intu-lere ; quia Etruriam omnem excitam sedibus magna moleadesse Romani crediderant. Eadem opinio Vejentes inurbe concitavit. Ita ancipiti proelio castra Romana op-pugnabantur; concursantesque, quum huc atque illucsigna transferrent, nec Vejentem satis cohibere intra mu-nitiones, nec suis munimentis arcere vim, ac tueri se ab
5 exteriore poterant hoste. Una spes erat, si ex majoribuscastris subveniretur, ut diversae legiones, aliae adversusCapenatem ac Faliscum, aliae contra eruptionem oppida-norum pugnarent. Sed castris praeerat Virginius, priva-tim Sergio invisus infestusque. Is, quum pleraque ca-stella oppugnata, superatas munitiones, utrinque invehihostem nunciaretur, in armis milites tenuit: si opus foret
6 auxilio, collegam dictitans ad se missurum. Hujus ar-rogantiam pertinacia alterius aequabat; qui, ne quam opemab inimico videretur petisse, vinci ab hoste, quam vin-cere per civem, maluit. Diu in medio caesi milites; po-stremo, desertis munitionibus, perpauci in majora castra,pars maxima atque ipse Sergius Romam pertenderunt.
7 Ubi quum omnem culpam in collegam inclinaret, acciriVirginium ex castris, interea praeesse legatos placuit.Acta deinde in senatu res est, certatumque inter collegasmaledictis. Pauci reipublicae, huic atque illi, ut quosquestudium privatim aut gratia occupaverunt, assunt.
IX. Primores Patrum, sive culpa sive infelicitate im-peratorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere,Non exspectandum justum tempus comitiorum , sed extem-plo novos tribunos militum creandos esse, qui KalendisOctobribus magistratum occiperent. In quam sententiamquum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contra-
2 dicere. At enim vero Sergius Virginiusque, propter quospoenitere magistratuum ejus anni senatum apparebat,primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus-consulto: negare, se ante Idus Decembres, sollemnemineundis magistratibus diem, honore abituros esse. Interhaec tribuni plebis, quum in concordia hominum secun-disque rebus civitatis inviti silentium tenuissent, ferocesrepente minari tribunis militum, nisi in aactoritate sena-
3 tus essent, se in vincula eos duci jussuros esse. TumC. Servilius Ahala tribunus militum: Quod ad vos attinet,tribuni plebis, minasque vestras, nae ego libenter experirer,quam non plus in his juris, quam in vobis animi, esset.Sed nefas est tendere adversus auctoritatem senatus. Pro-inde