Band 
Vol. I.
Seite
214
JPEG-Download
 

2l4

T, Livii Lib. Y. Cap, 16 —18.

fecto iratos deos Vejenti populo illo fuisse die, quo sibi eammentem objecissent, ut excidium patriae fatale proderet.

5 Itaque, quae tum cecinerit divino spiritu instinctus, ea senec, ut indicta sint, revocare posse ; et tacendo forsitan ,quae dii immortales vulgari velint, haud minus, quam ce -landa ejfando, nefas contrahi. Sic igitur libris fatalibus ,sic disciplina Etrusca traditum esse, ut quando aqua Albana iabundasset, tum, si eam Romanus rite emisisset, victoriam Ide Vejentibus dari: antequam id fiat , deos moenia Vejen- j

6 tium deserturos non esse. Exsequebatur inde , quae sol-

lemnis derivatio esset. Sed auctorem levem, nec satis fi. jdum super tanta re Patres rati, decrevere, legatos sortes- !que oraculi Pythici exspectandas. i

XVI. Priusquam a Delphis oratores redirent, Alba- Inive prodigii piacula invenirentur, novi tribuni militumconsulari potestate, L. Julius Iulus, L. Furius Medullinusquartum, L. Sergius Fidenas, A. Postumius Regillensis, P.Cornelius Maluginensis, A. Manlius, magistratum inierunt.

2 Eo anno Tarquinienses novi hostes exorti. Quia simulmultis bellis, Volscorum ad Anxur, ubi praesidium obsi- ,debatur, Aequorum ad Lavicos, qui Romanam ibi coloni,am oppugnabant, ad hoc Vejenti quoque et Falisco et Ca-penati bello occupatos videbant Romanos, nec intra murosquietiora negotia esse certaminibus Patrum ac plebis 5 in-ter haec locum injuriae rati esse, praedatum in agrum

3 Romanum cohortes expeditas mittunt. Aut enim passuros ,inultam eam injuriam Romanos, ne novo bello se onera-rent; aut exiguo, eoque parum valido, exercitu persecu-turos. Romanis indignitas major, quam cura, populationisTarquiniensium fuit. Eo nec magno conatu suscepta , nec

4 in longum dilata res est. A. Postumius et L. Julius nonjusto delectu, (etenim ab tribunis plebis impediebantur) sedprope voluntariorum, quos adhortando incitaverant, co-acta manu, per agrum Caeretem obliquis tramitibus egressi,redeuntes a populationibus gravesque praeda Tarquinien-ses oppressere; multos mortales obtruncant, omnes exuantimpedimentis; et, receptis agrorum suorum spoliis, Romam

5 revertuntur. Biduum ad recognoscendas res datum domi-nis: tertio incognita (erant autem ea pleraque hostiamipsorum) sub hasta veniere; quodque inde redactum, mi-litibus est divisum. Cetera bella, maximeque Vejens, in-certi exitus erant, Jamque Romani, desperata ope humana,fata et deos spectabant, quum legati ab Delphis venerunt,sortem oraculi afferentes, congruentem responso captivi

6 vatis. Romane, aquam Albanam cave lacu contineri, cavein mare manare suo flumine sinas: emissam per agros rigabis, dissipatamque rivis exstingues. Tum tu insiste audaxhostium muris ; memor, quam per tot annos obsides urbem,ex ea tibi his, quae nunc panduntur, fatis victoriam datam,